233 
Christe fave. 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro romano magno imperatore anno secundo: die quarta mensis 
iunii indictione quarta decima neapoli: Certum est nos iohannes humilem 
abbatem monasterii beatissimi gregorii qui nominatur de regionarium situm 
vero at cimbeum regione furcillense una cum cuncta nostra congregationes 
monachorum memorati nostri monasterii: nos autem cum consensum et voluntate 
de dominiis iamdicti nostri monasterii: A presenti die promictimus 
vobis stephano primicerio filium quondam leoni musca et petro qui nominatur 
sasaffa filium quondam eidem petri sasaffa. oc est cognatis. avitatoribus 
vero in loco qui nominatur ponticellum quod est foris flubeum: propter 
integras clusuria de terra nostra iuris memorati nostri monasterii. et nominatur 
centimola posita vero in loco qui nominatur tertium eodem loco foris 
flubeum: una cum introitum omnibusque eis pertinentibus: coherente sivi 
da una parte terra heredum quondam de illum putrecclana sicuti inter se 
fossatus et sepis exfinat: da secunda parte terra de illum capumetra sicuti 
inter se fossatus et sepis exfinat: da tertia parte est terra nostra iuris memorati 
nostri monasterii que in nostra reserbavimus potestatem: a quarta 
parte est terra gregorii qui nominatur de gurgite qualiter inter se fossatus 
et terminis exfinat: quas vobis vestrisque heredibus dedimus at terraticum: 
in eo vero tenore quatenus memorata clusuria de terra nostra iuris memorati 
nostri monasterii ut super legitur in vestra vestrisque heredibus sint 
potestatem tenendi et dominandi seum seminandi et super vos recolligendi 
et de vestra sint potestatem faciendi que volueritis unde nullam partem nos 
et posteris nostris et memorato nostro monasterio vobis vestrisque heredibus 
exinde queramus dantes vos et heredes vestris nobis posterisque nostris 
et in memorato nostro monasterio exinde omni annuo per estatem 
terraticum dare et atducere debeatis. de que ibidem seminabritis tanta 
vero modias quanta modias ibi bernoticum seminabritis bonum siccum 
tractum et mensuratum usque intus porta memorati nostri monasterii gratis 
234 
at modium iustum de comedendum absque omni amaricatione: et numquam 
presumimus nos aut contis nostris vel memorato nostro monasterio nec 
abeamus licentiam memorata clusuria de terra nostra iuris memorati nostri 
monasterii ut super legitur vobis vestrisque heredibus tollere per nullum 
modum dantes et persolbentes vos et heredes vestris nobis posterisque nostris 
et in memorato nostro monasterio exinde omni annuo memoratum 
terraticum ut super legitur: et quandoque vos et heredibus vestris memorata 
clusuria de terra nostra iuris prefati nostri monasterii abrenuntiare 
bolueritis licentiam et potestatem abeatis: Quia ita nobis stetit: Si autem 
nos aut posteris nostris vel memorato nostro monasterio quobis tempore 
contra hanc chartulam promissionis ut super legitur venire presumpserimus 
et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut summissas personas 
tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos duodecim bythianteos: 
et hec chartula ut super legitur sit firma: scripta per manus petri 
curialis scribere rogatus per indictione memorata quarta decima + 
+ Iohannes humilis abbas subscripsi + 
+ Iohannes humilis monachus subscripsi + 
hoc signum + manus petri monachi qui nominatur muscu signum + 
manus iohannis qui nominatur de nera ipsius congregationis: signum + 
manus iohannis qui nominatur armagaudium dominius memorati monasterii 
quod ego qui memoratos pro ei subscripsi: 
+ ego iohannes dominio subscripsi + 
+ ego stefanus dominio subscripsi + 
+ ego iohannis filius domini stefani testi subscripsi + 
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi + 
+ ego saductus filius domini stefani testi subscripsi + 
+ Ego petrus Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata 
quarta decima.
  |