Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.458 » Pag 343 - 343

2.458
343
343

343
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius sexta indictione. memoratorium
factum a me dumnellus presbiter et abbas hecclesie sancte marie, quem supradictus
domnus iohannes princeps et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine construsserun
in curte sua de intus hanc salernitanam civitatem, eo quod ante subscripti testes tradidimus
ad tenendum et gubernandum molinum, quod pars ipsius hecclesie abet in flubio lirino
circa fuso uius civitatis, ermoli, in ea ratione, ut amodo et usque unum annum completum inclitum
ipso molino cum mole het serraturia et omnis ordine suo quem modo ei adsingnavimus, et
de ipso molino cura et vigilatione exinde abere, sicut decet abere bonum molinatum, ut pleniter
possant ipso molino macinare, et per omnes menses dare mihi vel in pars ipsius hecclesie, quomodo
dederit molina domnica et molina monasterii sancti venedicti, granum bonum ad mensuria
de ipsa molina culma mensurata, et ad ipsum annum completum ipso molinum cum ipso
hordine suo remittere ad potestatem ipsius hecclesie: preter da mense magius usque ipso constitutum
sic ille de mole de ipso molino nobiscum faciant, sicuti fecerit ipsa molina domnica et
molina monasterii sancti venedicti. unde in eo ordine guadia mihi ipse hermulo dedit et mediatorem
mihi posuit iohannes atrianense filius mansoni iohanni longi; et per ipsa guadia obligavit
se, ut si aliquit inde remobere aut contrare quesierit et talia non adimpleverit ad pars ipsius
hecclesie, tunc per ipsa guadia componere obligavit se mihi vel in pars ipsius hecclesie decem
auri solidos costantinos, et omnia suprascripta in eadem hecclesia adimplerent. et hunc brebem
scripsi ego iohannes notarius qui interfui.
+ ego teudericus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego iohannes me subscripsi.
Torna all'inizio