|
63
+ In nomine Domini. Anno quartodecimo dom ni Paldolfi gloriosus princeps
et octabo anno principatus domni Landolfi filii eius, mense octuber, octaba
indictione. Ideoque ego Leo, filius Donumdei, qualiter ante presentiam Imetanci
iudice et cora eo aderant nobiliorum subscriptorum testium declaro me
abere una pecia de rebus mea in loco ubi Ponte Campuli dicitur, qui michi est
pertinentem de supradicto genitorem meum et per rationem quod aput me
firmatam reteneor et congruum michi est illut donare Petri, filio Marie, quem
ante os annos eum liberum constituit et in domo mea ortus est. Quapropter ego
qui supra Leo, sicut michi congruum est, vonam etenim meam bolumtatem et
per eadem cartula dono adque concedo tibi predicto Petri ipsa pecia de rebus
ut diximus per ec finis: de subtana parte fine ribo; de alio latere fine Ragimperti
quomodo termiti decernunt; de suprana parte fine rebus mea et de
consorti mei quomodo termiti decernunt et ipso plesco qui est inmobilem; de
alia parte fine rebus predicti Ragimperti sicut termiti positi sunt. Infra omnes
supradictas finis totam et integram ipsa pecia de rebus, ut diximus, illut tibi predicto
Petri donabit; unde nec michi, qui supra donatori, nec ad meos heredes
nullam exinde reserbabit nobis aliquit abendum, set tibi predicto Petri
64
donabit at semper abendum et possidendum tu quam et tuos heredes et faciendum
exinde omnia, quomodo et qualiter bolueritis, absque contrarietatem
meam vel de meis heredibus aut cuiuscumque requisitionem una cum inferius
et superiusque, cum bia et anditam suam, cum aquis et cum omnibusque suis
pertinentiis et pro anc mea donationem continuo recepit a te launegild camisum
unum, que inter nobis conbenit, finita est enim ipsa mea donatio. Sub ea namque
bidelicet rationem ut amodo et in perpetuis temporibus tu predictus Petre
quam et tuis heredibus securo nomine baleatis et securiter inde faciatis omnia
quod volueritis absque contrarie ta tem meam vel de meis heredibus, quod
si, aliquando tempore, ego predictus Leo aut meis heredibus tecum iamdicto
Petre aut cum tuis heredibus ex iamdicta mea donationem retornare aut remobere
quesierimus, aut si vobis da omnes omines secundum legem non defensaberimus,
aut si anc cartula irritam facere temtaberimus, post anc cartulam
ostensam et relectam pupplice fuerit et in antea perserberaberimus eos remobendum
aut vobiscum exinde causandum, ideo ante omnia questio et causatio
nostra vacua et tacita sint et decem solidi constantinati vobis componere
obligavit et aversus vos exinde per inbitis semper tacitis et contentis maneamus
per supradicta obligata pena; tamen si eos daturum abueritis nullis ominibus
eos dare debeatis aut alienare per quacumque argumentum modis nisi michi
et at meos heredes iusto at bos recipientes pretium, quod atpretiatus fuerit
per doctos omines, facientes nos scire per tribus constitutis, inter constitutum
et constitutum dies duodecim que fium triginta et sex; postmodum si non
voluerimus aut non potuerimus illos emere, potestatem abeatis eos dare cui
volueritis absque contraditionem meam vel de meis heredibus aliqua requisitionem
et anc cartula donationis in superscriptam ratione si firmam. Quam
te Iaquintus subdiaconum et notarium scribere rogavit in Abellino, mense et
indictione. Feliciter.
+ Ego qui supra Imetancus.
+ Ego Ioannes.
| |