Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.22 » Pag 77 - 78

10.22
77
78

77
Gregorius episcopus servus servorum Dei. Omnibus Christi fidelibus
clericis ac laicis, salutem et apostolicam benedictionem. Notum
esse volumus omnibus clericis ac laicis Deum pia catholicaque
fide colentibus nos in apostolice defensionis tutelam Cavense
monasterium suscepisse quod apud Salernum in sancte et individue
Trinitatis honore constructum esse dinoscitur, cui monasterio
nos quedam in Cilento monte posita monasteria, videlicet monasterium
Sancte Marie de Gulia, monasterium Sancti Nikolai, Sancti
Archangeli, Sancti Magni, Sancti Fabiani, Sancti Georgii, Sancti Mathei
ad duo flumina et ecclesiam Sancti Angeli de Monte Corice,
78
Sancti Blasii de Butrano, Sancti Iohannis de Terresino, Sancti Salvatoris
de Nuce, Sancti Zacharie de Lauro cum cellis eorum iure
perpetuo possidenda atque regenda et secundum Deum ordinanda
venerabili Petro abbati eiusdem monasterii karissimo filio nostro
Gisulfo principe concedente olim donavimus, et nunc eidem abbati
eiusque successoribus ad regendum, corrigendum et procurandum
ipsa committimus et auctoritate apostolica confirmamus. interdicimus
igitur in nomine domini nostri Iesu Christi et ex auctoritate
beati Petri apostolorum principis, cuius vice Sancte Romane
Ecclesie presidemus, et omnino prohibemus ut nullus archiepiscopus
aut episcopus, nullus regum, ducum, principum, comitum,
nullus crericorum, laicorum aut quelibet omnino magna vel parva
persona prefato Sancte Trinitatis cenobio in predictis monasteriis
vel ecclesiis cunctisque ad ea pertinentibus quocumque modo
seu qualibet occasione aliquid minuere vel dolos vel molestias
aut aliquam violenciam inferre aut Dei servos inquietare punienda
temeritate presumat, quatinus Romane soli Ecclesiæ idem monasterium
cum prefatis ecclesiis pleno iure videatur esse subiectum;
tanto enim religiosi monachi ibidem Deo servientes sinceriori mente
divinum opus exequi devotissime poterunt quanto nos eorum quieti
nostra immo beati Petri apostolorum principis auctoritate per
omnia providere studemus. si quis vero adversus predictum monasterium
iustam se putat habere querelam et aput cenobii abbatem
vel monachos litem suam decidere ac diffinire voluerit, volumus atque
edicto perpetuo statuimus ut ante nos vel legatos nostros querimonia
deferatur, quatinus equitate iudicii sine personarum acceptione
sua unicuique iusticia Deo auctore servetur. si quis autem contra
hanc nostri decreti auctoritatem ire temptaverit, sciat se beati Petri
apostoli gratiam amissurum et apostolice indignacionis ulcione feriendum;
obedientes vero et huius pagine precepta servantes dignam
a Deo retribucionem accipiant et apostolicam benedictionem consequantur.
LS
Torna all'inizio