Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1008 » Pag 212 - 213

6.1008
212
213

212
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosus princes, et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus illius
amalfi et surrentu, et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi
eius filii principis et ducis, mense september, undecima indictione. Ego landemari
comes filius quondam maraldi, sicut michi congruum est, vona mea bolumtate per
anc cartulam ante presentia amati iudici dono adque ad semper abendum confirmo bobis
mansonis et leonis comitibus germani filii quondam mansoni castaldi inclita medietate de
una pecia de terra bacua, quod comune habeo cum landolfus germanus meus a foras anc
cibitate, ubi andrelle dicitur propinquo flubio lirno, que est per as fines: a parte occidentis
finis via; a parte septemtrionis fine siconi et petri germani filii quondam godeni et
aliquantum per fine de rebus vestraque germani sicut media sepe dissernit: a parte orientis
213
fine aqua que decurrit de molina vestraque germani: a parte meridie similiter finis
via. Ec autem predicta pecia de terra infra iamdictas fines inclita medietate inde vobis
iamdictis germanis donabi cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et
cum vice de ipse vie, ad securiter et firmiter amodo et semper vos iamdictis germani et
vestris eredibus suprascripta mea donatione abendum et omnia inde faciendum quod volueritis,
absque omni mea et de meis eredibus contrarietate vel requisitione: Unde pro confirmandam
et stabilissendam anc suprascripta mea donatione, nunc a presentis secundum
legem suscepi a bos iam dictis germanis launegilt grosena una, sicut inter nobis combenit:
finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, per combenientia guadia vobis iamdictis
germanis dedi et fideiussore vobis posui ioannes comes filius quondam adenolfi iudici;
et per ipsa guadia obligo me et meis. eredibus amodo et semper defensandum vobis
predictis germanis et ad vestris eredibus inclita suprascriptam mea donationem da omnis
omines. Quot si minime illut vobis et ad vestris eredibus defensare potuerimus, tunc, sicut
in lex langnobardorum de donum et launegilt continet, ita ego et meos eredes adinpleamus
et persolbamus exinde vobis et ad vestris eredibus iustitiam; et quando vos iamdicti
germani et vestris eredibus de suprascripta mea donatione per bos ipsis volueritis
essere auctores et defensores, tunc licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare
et finem facere, qualiter volueritis cum omnis monimen et ratione quas inde ostendere
bolueritis. Et si taliter omnia, sicut superius legitur, ego et meos eredes vobis predictis
germanis et ad vestris eredibus non adimpleverimus, et illut vel exinde vobis remobere
aut contrare quesierimus, vel si qualiscumque causationes vobis et ad vestris eredibus
exinde emiserimus, aut preposuerimus, per ipsam guadiam componere obligo me ego
iamdictus landemari et meis eredibus vobis predictis germanis comitibus, quam et ad vestris
eredibus, quinquaginta auri solidos constantinianos et omnia suprascripta ego et meos
eredes vobis et ad vestris eredibus adimpleamus. Et taliter scrivere rogavimus te romoaldus
notarium, actum salerno.
+ Ego qui supra amatus iudex
Torna all'inizio