|
99
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps
et secundo anno principatus domne gemme uxori eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense februarius quarta indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas custos
ecclesie sancti maximi et una mecum truppoaldus gastaldo, qui est unum de dominiis ipsius
ecclesie, eo quod ante subscripti testes per vona comvenihentia wadia nobis dedit grimpertus
filius odi commanente in locum balnearea finibus mitilianense, et mediatorem mihi posuit se ipsum
tali ordine, ut amodo et usque sex anni completi tenere ad laborandum una clusuria de terra
cum arbustis vitatis pertinente ipsius ecclesie in predicto locum balnearea per as finis et
mensurie: de subtus habet fine agilperti barbanem suum sicut termiti et sepe discernit, sunt exinde
passos decem et octo: de alia pars fine bia que est caba: de super fine domnica, sunt exinde
passos quinquaginta septem sicut poiu discernit: de alia parte fine sua sicut termiti ficti sunt,
et inde sunt passos septuaginta uno ad iusto passu homimi mensuratum. clauso isto, qualiter superius
finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum usque in ipso constitutum tenere et laborare
et cultare de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut vene paread laboratum et
cultatum, et ubi meruerit arbores et vites plantare et propaginare, et vites traere et suis temporibus
eos vindemiare, et vinum ipsum et poma exinde dibidere cum missum ipsius ecclesie per
medium, et insites exinde colligere et secchare, et medietatem eis deant in ipsa ecclesia, et omne
annum conciare organeum nostrum et illut cum sortione nostra de ipso vinum reponant ibique in
domum suam et salbum eos faciant, dum illut inde tollamus absque degeneratione et de ingendio,
et ad hominem, qui pro pars ipsius ecclesie ibi fuerit pro ipsa vindemia, deant ei manducare
et vibere, sicut meruerit secundum sua possibilitate. quod si taliter, ut superius legitur,
non adimpleberit, componere ad pars ipsius ecclesie eiusque rectores decem solidos costantinos.
+ ego grimoaldus notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego adelmundu
+ ego alfanu
+ ego adelferi.
| |