Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.569 » Pag 33 - 34

6.569
33
34

+ In nomine domini nostri ihesu christi. Ab incarnatione eiusdem domini
nostri. anno millesimo. centesimo septimodecimo. Temporibus domini
Leoni dei gratia baiuli fundane civitatis. Similiter et Petro filio eius. mense
novembris. indictione undecima in castro spelunce. Chartula convenientie
placationis. et repromissionis. vel obligationis. quod scribere et firmari facio
ego petrus qui noncupatur de romana. habitator de suprascripto castro. Tibi
videlicet domino uberto dei gratia venerabili abbati monasterii sancti michahelis
archangeli quod situm est in civitate gaiete. Idest propter una petia
de terra de suprascripto monasterio posita in loco qui dicitur loba. in territorio
de suprascripto castro. quem suprascripta terra nobis dedisti causa
livelli ammodo et usque in annos viginti novem. ubi pastinatam habemus
petia una de vinea que sunt in latitudine ordines decem et octo. et per
longitudinem ordines sexaginta quinque. Denique suprascripta vinea et terra
quod pastinatam habemus. debemus tenere suprascripti anni viginti novem.
et ab annis viginti novem debet eam tenere filius mei quod de propria
uxorem habeo. propterea obligo me qui supra petrum et filios meos.
vobis qui supra domino uberto abbati quam et ad tuis successoribus. ut
suprascripta petia de vinea quod in predicta vestra terra pastinavi non hadeamus
eam vendere nec donare nec in aliena persona dare per nullum
arbitrium neque per nulla data occasione. Et quamdiu eam tenemus constituemus
vobis exinde dare pensionem omni anno. mediante mense augusto
seliquar unum de granu ad iustum seliquar istius castri. et una opera per
annum de una persona quamcumque tibi placuerit postquam autem finitum
34
est suprascriptum livellum in me et in filios meos. tunc suprascripta petia
de vinea pastinata fructificata qualis ipsa die fuerit in expletione duobus
livelli quod sunt anni quinquaginta et octo redeat suprascripta vinea in
predicto vestro monasterio absque omni cuiuscumque omini conditione.
Hec autem omnia et in omnibus qualiter superius legitur ita taliter
nos qui supra petrus et meis filiis Tibi qui supra domine uberte abbas
tuisque posteris successoribus absque omni amaricatione. Et si aliqua amaricatione
vel diminuitate exinde fecerimus de hec omnia quod superius
legitur et non vobis omnia adimpleverimus. Tunc suprascripta petia de vinea
et terra in vestra et in vestris successoribus retornet proprietate
omnium ominum contradictione remota. Scripta per nostros rogos a iohanne
clerico et notario suprascripti castri in mense et indictione
suprascripta.
+ Ego cleopas rogatus testis.
+ Ego iohannes de franca rogatus testis.
+ Ego carbone rogatus testis.
+ Ego iohannes clericus et notarius complevi et absolvi in mense et
indictione suprascripta.
Torna all'inizio