Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1030 » Pag 249 - 250

6.1030
249
250

248
+ IN NOMINE DOMINI DEI ETERNI SALVATORIS IHESU CHRISTI WAIMARIUS ET GISULFUS
divina favente clementia langobardorum gentis principes et duces. Pro amore omnipotenti
deo et nostrae salutis animae concedimus tibi iohanni venerabili abbati ecclesia
vocabulum sancti angeli, quae sita est in monte qui vocatur coraci ... cum vineis
et casis et cum omnia que ipsi ecclesie habere videntur. Et est terra ipsa, ubi predicta
aecclesia sita est in omni parte passus quingentos iusto passu hominis mensurati.
Sic tamen ut tu iamdictus iohannes abbas sancti archangeli omnibus diebus vite suae
249
praefatam ecclesiam sancti angeli tenere debeas, et dominare, et possidere, et frudiare,
cum omnia infra se habentibus omnibusque sibi pertinentibus. Seu et concedimus tibi supranominati
iohanni venerabili abbati monasterii sancti archangeli ecclesia vocabulum
sancti martini, quae sita est in finibus lucanie, ubi ad sala dicitur, cum terris et vineis,
et cum omnia infra se habentibus per has fines. A parte orientis fine aqua, quae decurrit
per ipso gualdu et saliente per ipso ballone et pergente usque in serra, et revolvente
per ipsa serra et coniungente in ipso ballone, unde per iems aqua decurrit, et descendente
per ipso ballone et coniungente in ipso ballone qui est priore fine; prenominata
vero ecclesia cum omnia infra se habentibus et cum omnia ...
absque cuiuslibet contrarietatem vel requisitionem. Ita tamen, ut aliquando..... etc.
Anno vicesimo sexto principatus Guaimarii, et sexto principatus Capuae, et quinto
ducatus Amalphiae et Sirrenti et secundo anno Gisulphi eius filii, Mense Decembri. Indictione
duodecima.
Torna all'inizio