|
124
+ In nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus domni nostri guaimari, et nono
anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense nobember, undecima indictione.
declaro ego gisolfus filius quondam guidoni, quoniam ante os annos ego et adeltruda
uxore mea venumdedimus areghisi presbiteri filio quondam falconi, qui modo est abbas ecclesie
.......... pertinentem de eredes radelgrimi iudici una pecia de terra bacua quod
abuimus intus anc salernitanam cibitatem a suptus platea que pergit ad porta rotense,
sicut eius cartula continet, qui scripta est per iaquintus notarius, in quo scriptum est ragemprandus
iudex et alii, et remansit nobis a foras ipsa bindictione in pars septemtrionis
aliquanta terrecella; modo autem, sicut mihi iamdicto gisolfi congruum est, mea bona boluntate,
per anc cartulam ante subscripti testes donabit adque ad semper abendum confirmabi
tibi iamdicto areghisi presbiteri et abbati …………. terrecella que nobis remansit
in ipsa pars septemtrionis, qui est inter ipsa vestra paratione et inter illum qui
fuit guaiferi consobrino fratrem meum, et nullam mihi ibidem remansit inter illa et illa
fine, set inclitum illut tibi donabi, ad securiter et firmiter amodo et semper tu iamdictus
areghisi et tuos eredes inclita supradicta mea donatione abendi, possidendi, dominandi,
omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni mea vel de meis eredibus contrarietatem
vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam supradicta mea donatione, nuc
a presentis iusta legem launegilt a te iamdicto areghisi abbas recepit exinde mantellum
unum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia ego
supradictus gisolfus guadia tibi iamdicto areghisi abbati dedi et mediatore tibi posui petrus
filius areghisi; et per ipsa guadia obligo me et meos eredes amodo et semper antistandum
et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta mea donatione a pars uxori
mee et da omnes omines omnique partibus; si autem, sicut dictum est, taliter illut nobis
defensare non potuerimus, tuc, sicut in lex longnobardorum de donum et launegilt continet,
adimpleamus et persolbamus vobis iustitia; quando autem vos de supradicta mea donatione
per vos ipsis volueritis esset auctorem et defensore, potestatem abeatis vice nostra
125
in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis. Et si taliter etc: Statuta
mulcta viginti auri solidorum Constantini. Et per supradicta obligata pena hobligabit se
ipse areghisi abbas et suos eredes, ut si me et meos eredes petrus filius areghisi adbiccerit
de ipsa terra, quod antea tibi benumdedimus, ut non siatis nobis inde culpabilis, set
solutis inde maneamus ab e nostra parte sine omni calumnie, quia sic inter nobis modo
stetit; et, ut cartula ista in alis modis non siant trasmutata, due per uno tinore inde
scribere fecimus: ista quod nostre potestatis retinemus, et alia tale inde emisimus vestra
potestatem, et taliter scribere rogabimus te superius dictus iaquintus notarius actum
salerno.
+ Ego ademari me subscripsi
+ Ego smaracdus me subscripsi.
| |