|
142
+ In nomine domini, decimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni guaimari
gloriosus princeps, mense ianuarius, undecima indictione. Ante me ragemprandus
iudex coniunti sunt petrus filius iaquinti de correiano et mulier nomine cara que fuit
uxore ipsius iaquinti et est matrinea ipsius petri, una cum ipsa cara esset amato filio suo
et filio predicti iaquinti, et ipse petrus filius fuit sice anteriore uxore ipsius iaquinti, et
per ipsi mater et filius ostensum est unum scriptum; et, dum illum relegere fecimus,
continebad: in nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari,
et quarto anno domni guaimari eius filii, gloriosi principibus, mense aprilis, quinta
indictione. declaro ego iaquintus filius petri de correiano a mangna infirmitate esse
deprensu, in lectulo meo iacente aduc recte loquente, cogitabi, ne subito die mortis mihi
ebeniad, et rebus et causam meam iniudicatam relinquam, et palamfacio abere tres filii,
unum nomine petrus que genuit in sicaita que fuit priore uxore mea, et ipsi alii qui
sunt filii de ista uxore mea, que modo abeo nomine cara, unum de ex illi nomine amatulo
et alium nomine risulo, similiter et abeo due filie de ista uxore mea nomine gemma
et dibitia. In primis iudico et statuo, ut ipsa uxore mea tollant et abeant usumfructum
super suum morgincap, de quantum per legem ei iudicare et relinquere potuero,
in casis mee diebus bite sue residendum, et rebus mea frudiandum, et de ipso frudium
faciendum omnia que boluerit; et si nubserint vel mortua fuerint, ipsum usumfructus
perbeniant ad potestatem ad ipsa eredes meas, faciendum que boluerit; seu et palamfacio,
quoniam ipsius petri filio meus dedit sortione de omnis mea hanimalia et de
casa et de organea, postquam ei uxore dedi: ad ipse filie me iudico, ut dentur ipse tres
filii mei vel eorum eredes ad ipsa filia mea, qui est infirma, si non maritaberit, diebus
bite illius per omnis annum sex tertiaria de granum, et unum tertiario de legumen, et
quatuor saume de binum mundum, et due de peziolum ad iusta sauma per bindemie et
tractora conciata per annum, ubi illum reponant in casa, ubi abitaberint, per illis conciata
et reposita, et dentur ei per annum pede de pingne bonum et quartariu de sale, et per
omnes menses sauma de lingna, et de tertio in tertio annum dua pari de calzari, et dentur
ei applictum de casa conciata, ubi abitare possant, et per tempore de generatione recipiant
illam in casa mea intus anc cibitatem. Ipsa halia filia mea dentur ipsi filii mei,
quando se maritaberit, caldara frexoria, catena, petine da linum; et relinquo ipsorum filie
143
mee ana quinque solidi, et genca una, et uno asino abeant ipsi infantuli filii mei communiter
cum ipse filie mee et uxore mea, et iudico pro mea hanima solidos sex quod relinquo
ipsius uxori mee, et de ipsi solidi quod dare debent pro mea hanima, deant exinde
ad ipsa filia mea infirma tari quatuor super ipso aliut, quod superius ei iudicabit, et
relinquo ipsius case uxori mee solidos octo qui sunt propri eius, quod tulit de quarta sua,
quod ei pertinuit da halio viro eius qui abuit ipse petrus filius meus, tollant ante sorte
quarta qui fuit de genetrice eius. Ec omnia, sicut superius iudicabit, in manum illum
commisit alexandri germani mei et ipsius care uxori mee, de qua ego superius dictus iaquintus
obligo ipsa heredes meas, ut si aliquit de omnia, quod superius iudicabi et disposuit,
aliquit exinde remobere aut contrare quesierint et, sicut dictum est, non adimpleberint,
ad componendum siant obligati ipsa eredes meas componere ipsorum distributores
meis, vel cui unc scriptum in manum paruerit, biginti auri solidi constantini, et, sicut
superius legitur, firmiter permanerent; verumtamen memoramus, quoniam de ipso pretium
ipsius care uxori mee datum inde abeo ad prode marie filia iohanni bocalupo de correianu
tari quatuordecim, sicut ipso brebem continet, qui scriptum est per ademmari
notarium, et per alium brebem datim exinde abeo disigi filio mari de ipso locum tari alii
decem, scripto brebem ipsum per dauferi notarium, et duo alii brebri, quod illa prestabi
de ipso pretium in suo nomine quod toti supradicti brebri fuerunt de ipso pretio suo, quod
tulit de quarta sua de alio viro suo, et ipso pretium quod dare dixit ipsorum filie mee,
sicut supra legitur, recolligant illut ipsi distributores mei, seu cui unc scriptum in manum
paruerit, et deant illum ipsorum filie mee, faciendum que boluerint, et taliter scribere
rogabimus te dauferius notarius, actum salerno. Ego mirandus notarius me subscripsi.
Ego radeghisi notarius me subscripsi. Et cum fuit relectum supradictum scriptum, dixit
ipse petrus falsum esset: ipsi mater et filio dixerunt beracem esset; unde inter eis iudicabit
et utrisque illis guadiare fecit, ut ipse petrus parare sancta dei evbangelia, et
ipsa mater et filio secundum legem ipsum scriptum adberarent, et ubi taliter illum adberaberint,
tuc ipse petrus presens componat ipsorum mater et filio ipsi biginti solidi constantini,
que ipso scriptum continet; unde ipsa mater et filio posuerunt mediatorem alexandro
filio ciceri, et ipse petrus posuit ei mediatorem muscato filio predicti ciceri Et
pro parte ipsorum mater et filii scribere fecimus te iaquintus notarius.
+ Ego qui supra, ragemprandus iudex.
| |