Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.132 » Pag 313 - 314

10.132
313
314

313
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo hoctuagesimo, mense martio tertia indictione.
Ego Iohannes filius quondam Teofrit ante subscripti testes coniunctus
sum at vona comvenientia cum Maio filio quondam
Maioni et cum mulier nomine Maria uxore sua filia quondam
Rainaldi qui fuit patruo meus et cum Mafio et Iohannes germani
filii quondam Petri qui fuit filius quondam Maioni presbiter,
quod preterito tempore ipsum suprascriptum genitori meo et predicti
Rainaldus et Maio qui fuerunt germani filii quondam Petri
abio meus inter se divisum abuerunt omnes rebus illorum stavilem
quod illorum pertinuit in locum Aputmontem et in locum
Tavellaria et in locum Nuceria, in montibus et in planis et per finibus
et vocabulis et pertinentiis eius locis et per partes ipsa rebus
inter se obligaverunt sicut illorum cartule dibisionis continet, quod
per partes ostendimus qui scripte sunt per Petrus presbiter et
314
notarius de tertiodecimo anno principatus domni nostri Guaimari
glorioso principis filii quondam domni Guaimari
principis, mense december quartadecima indictione et rovorata
per Allerisi iudex et Mirandus. et sicut inter nobis convenit
et per partes inter nos manifestavimus et ipsa thinga inde disrubpivimus,
ut unusquisque per partes nos et nostris eredibus de ipsis
rebus de sua sortionem faciamus quicquit voluerimus sine una pars
vel alia contrarietate vel requisitionem. et per comvenientiam
guadiam michi ipsi Maio et Maria et Maio et Iohannes dederunt,
ipsa Maria presentem ipsius viro suo, et fidemiuxorem michi posuerunt
seipsis et per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum
eredibus quod si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus
non adimpleverint et aliquit exinde removere aut contradicere
presumserint per quemlivet modum, per ipsam guadiam obligaverunt
se et illorum eredibus componere nobis nostrisque eredibus
et cui oc scriptum in manum paruerit triginta auri solidos
constantinatos et suprascripta nobis compliret. ipsa Maria ec
omnia suprascripta fecit presentem ipsius Maioni viro suo. et ipso
sturbatum legitur: "Petri". Quod scripsi ego Petrus protonotarius.
Actum Aputmontem. S.
+ Ego Alferi.
+ Ego Guisenolfus.
Torna all'inizio