Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.675 » Pag 236 - 238

4.675
236
238

236
+ In nomine domini anno bicesimo sexto principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense aprelis, duodecima indictione. Ideoque ego falco filius quondam orriti declaro,
quoniam a gravissima infirmitate corpori meo sum depreensum, unde bitam finire spero,
set tamen aduc legitima abeo tota mente et recte loquere possum; cogitabi enim umana
fragilitas et oc mundum instabile, ne subito die mortis mihi ebenerit et ne rebus et causa
mea iniudicatam relinquat, palamfacio quoram subscripto notario et alii testes, quia abeo
una filia nomine maria, que in casa mea in capillo relinquo, et alio filio meo masculino
nomine iohannes qui est clericus, et mari cognato meus que per firma cartula de antea
affiliabi in omnibus rebus et causa mea stabile et mobile talem sortionem, quale et ipse
iohannes clericus filio meus, quia per unc scriptum testamenti iudico et statuo, et in manum
illut committo ferrandi filio quondam romoaldi et iaquinti presbiteri filio mastali presbiteri,
ut si me mors preoccupaberit, tortora uxor mea abeat et deteneat sue potestatis
a super suum morgincab de omni rebus et causa mea, stabile et movile ususfruendi nomine,
237
qualiter per legem relinquere et iudicare possum, et de ipso frudium faciendum
quod voluerit; et potestatem abeat ipsa uxor mea diebus vite sue inclita casa mea, ubi
ego et ipsa uxor mea residenti sumus in locum casolla, et medietatem de inclita casa,
mea de intus ipso castellum in iamdicte case residere et abitare, et sue utilitatis iusta
rationem ibidem facere; si autem nubserit, seu mortua fuerit, scepto ipsa sua quarta, inclita
ipsa rebus et ipse case stavile et movile, quod pro vibendum tenuerit, redeant ad
potestate ipsius iohanni clerici et ipsius mari filio et affiliato meus, dividendum inter
se equaliter illis et illorum eredes, et ipsa omnis alia rebus mea stavile et movile similiter
ebeniat ad potestate ipsius iohanni clerici et ipsius mari et ad illorum eredes, dividendum
illis inter se, sicut supradiximus, et faciendum inde omnia quod voluerit, et ipse
iohannes clericus filio meus abeat sue potestatis una iumenta abente piloscaciu, et faciendum
inde omnia quod voluerint, et deat ipse iohannes clericus in manum ipsius ferrandi
et iaquinti presbiteri duodecim auri tari, et ipse iohannes clericus et ipso mari
tollant de mea causa movilia per appretiatum octo auri tari voni in manum ipsorum ferrandi
et iaquinti presbiteri, ut compleant se toti supradicti tari pro meis salutis anime
biginti, et de ipsi tari deant duo auri tari in congregatione sancte marie plevis nucerie,
et ipsi decem et octo auri tari quod inde remanserit, distribuant illis pro meis salutis
anime, et faciant mihi sebtima, et trentuale, et centum dies, et annuale, et sicut eorum
deus melius inspiraberit. Seu et iudico, ut ipsa maria filla mea, usque dum benerit sivi
maritum copulandum, ipsi iohannes clericus et mari, vel illorum eredes, illam notrire et
bestire et calciare, sicut meruerit et eorum fuerit possivilitate; et quando ipsa maria ipsi
iohannes clericus et mari nubta tradiderint ad parens noster, deant illis ad ipsa maria de
causa sua mobilia scirfa et pannos et rame, sicuti alter parens noster dederit ad filia
sua, ut bonus pareat; et si ipsa maria sorore illorum, sicut diximus, dotare non boluerint
illis vel illorum eredes, quia iudico, ut a presentis tollat ipsa maria filia nostra de omnis
rebus causa nostra stavile et mobile inclita sortione, qualiter per legem ominibus langobardi
iudicare et relinquere potet ad una filia femina, qui in capillo relinquent. Seu et
238
iudico, ut ipse iohannes clericus filio meus abeat et deteneat sue potestatis omnes sua
parata et conquisita quod modo abet, et faciat inde omnia quod voluerit; et si ipse mari
aliquit conquisitum abet, similiter securiter illut abeat sivi, et faciat inde omnia quod
boluerit. Quod si taliter omnia, quomodo et qualiter superius iudicavi, aliquit inde eredes
meas contradixerint, et talia non adimpleverint, et eos remobere boluerint, tunc per vona
comvenientia obligo eredes meas ad componendum ad illi ominibus, cui unc scriptum testamenti
in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et sicut et qualiter
superius disposui et iudicavi, omni tempore firmum et stabilem permanead in iamdicta
ratione, et taliter scribere rogavimus te romoaldus notarius, actum nuceria
+ ego qui supra truppoaldus presbiter at abbas
+ ego stefanus presbiter
+ ego lando presbiter.
Torna all'inizio