Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.931 » Pag 89 - 90

6.931
89
90

89
In nomine domini vigesimo anno principatus domni guaimarii, et primo anno principatus
domni iohanni eius filii gloriosis principibus, mense iulio, sexta indictione. Declaro
ego iaquintus castaldus, quia dum enim in actu cilenti ad causas diffiniendum audivi...
musericle dominantur conquesitas haberent res in ipso loco, ubi residentes sunt, a sacratissimo
salernitano palatio, et audivi, quia intrassent in rebus pubblicis que cum eorum rebus
coniuncte sunt. Set, dum veraciter illud invenirem, super ipsas res perrexi cum bernardo
et lutherio presbiteris et ministerialibus, et ante meam presentiam venerunt petrus et urso,
germani et filii quondam leonis musiricle, et marinus et balsamus, germani et filii quondam
et iohannes filius quondam guisonis, et ostenderunt ipsarum rerum conquisitionem
ita continentem: Nos guaimarius et iohannes divina protegente clementia longobardorum
gentis principes concessimus vobis iohanni, et petro, et urso, qui estis germani et
filii quondam leonis, et iohannes filius quondam guisonis, qui estis congnati et fideles nostri,
terras et vineas in loco qui vocatur ancilla-dei actus lucanie, pertinens sacro nostro
palatio actusque principatus nostri per hos fines incipiens a via saliens per balloncellum,
unde aqua viva decurrit, et revolvens per cilium et pescora et perveniens in balloncello
qui vocatur sisimbrius, unde similiter aqua viva decurrit, et pergens usque in balloncellum
qui dicitur porcili, et exiens in via que coniungitur in alio vallone, qui dicitur nucelletum,
et per ipsum ballonem ascendens usque in limitem qui ibidem positus est, et iterum
revolvens per iamdictum limitem et pergens ad aream antiquam, ubi tria pescora, sunt, et
descendens in via que vadit ad pontem, qui vocatur terratum, et pergens per ipsam viam
et coniungens in ballone qui dicitur de nucellitu, et descendens per iamdictum vallonem et
coniungit in via que vocatur de corno, et salit per illorum clausuras et coniungit in via
que est prior finis. dum ego predictus castaldus ipsos fines videram, inquisivi ab hominibus
loci vicineorum, si veraciter ipsi mosende illud tenerent, et per ipsos cognovi, quia omnes
ipsos fines, sicut ipsum preceptum continet, per rectitudinem ipsi illos tenerent, set
intentio est de ipsis tribus pescora et de ipsa area antiqua usque in via ipsa, que venit
de ponte terrato inter aream, quam superius dixerant, nobis nominatis bernardus et leutherius
presbiteri et ministrales, qui per iussionem dominorum ministrales preteriti tempori
super ipsas res advenissent, et iam intentio inde facta fuisset et finitio per ipsos inde
fuisset facta, qualiter ipsi musiricle modo clausum retinent ab ipsi tres pesclora, sicut ipsi
90
furcati et sepe posita, et usque in ipsa via; dum autem per ipsos ministrales talia agnovi,
quia per ipsos finitio ipsa facta fuisset, per cognita causa ordinavi, ut in posterum
inde non oriatur intentio, et a foris ipsa sepale in parte orientis in media via que venit
de ipso ponte terrato, inter res pubblicas inveni petram immobilem, ubi ab ipsa petra
usque in ipsa sepale, ubi ipsi musiricle cancellum factum habent, non est alia petra, set
iuxta ipsum cancellum terminum figere feci, ut sunt ab ipsa petra immobili usque in ipso
termine passi viginti quatuor ad iustos passus, ut ab ipso termine et, sicut conficti sunt
ipsi furcati usque in ipsis tres pesclora, teneant ipsas res ipsi prefati petrus, et urso, et
marinus, et balsamus, et iohannes, et eorum heredes, sine omni contrarietate, et iam in
forensi habeant licentiam de ipsis rebus deinde pro eis retinere, et taliter scribere feci
te talarico presbiter et notarius qui fuisti actus cilenti.
+ Ego qui supra iaquintus castaldus.
Torna all'inizio