+ In nomine domini nostri Ihesu Christi dei eterni. primo anno principatus
domini Landenolfi gloriosi principis mense octuber undecima indictione.
Ideoque ego Landolfo Comes filius idem Landolfi Comiti. Declaro quia sicut.
humanus. ardor. decurrit in grabi infirmitatem unde de anc luce bitam
sero finire. set tamen mens sana monet mecum habendo et recte loquendo
pro mercede et redentione anime mee. ut ic et in futuro seculo a piissimo
domino de peccatis meis requiem et indulgentium. imbenire baleam. bolo ut
si iudicio dei obenerit et ego de ista infirmitate ubi modo langues iaceo
mortuus fuero quatenus a presenti siant pro anima mea offertum in monasterio
sancte crucis sita in bertice montis qui dicitur berine. in finibus caiatiense.
ubi dominus dardanus abbas preest. Idest integra ipsa ecclesia mea
bocabulo sancti marci que constructa est in is dictis finibus caiatie loco ubi
dicitur ceseranu. cum integre ipse terre mee. quante in nomine mee parates
habeo. in predicto loco ceseranu. Insimul et integra ipsa terra mea. quem in
nomine meo parate habeo. in loco ubi dicitur cristianisi. set pro quibus continet
in lege nostra langobardorum in capitulum rotharii regis: qui costituit
ut filius bibo patre de rebus suis. per nullum titulum dare aut alienare licead:
excepto si habuerit filios legitimos aut naturales ut ipsi ei secundum
legem conserbet nunc autem ego qui supra landolfus comes propiteor me
habere filios legitimos et per conserbandos ipsos filios meos iustam lege. quam
explicare . . . . mei per hanc chartula iudico et dispono ut post meum transitum
a presenti siant offertum in prefato monasterio sancte crucis de integra iamdicta
ecclesia mea bocabulo sancti marci que constructa est ut diximus in
prefato loco ceseranu que michi per cartula obvenit nobis mauro filio quondam
ursi de eodem loco ceseranu . . . . . . . . de terra una quem habuerat . . . . . . . . . . . . . .
…………… dicitur ubi eadem ecclesia constituta est per indicate finis.
hoc est habente. ex uno latere fine terra mea qui supra comitis ex alio latere
terra filii quondam siconi. unu capu tenet in memorato . . . . . . . . . . et
aliu capu tenet in ipsa bia que est caba habet per singula capita per
trabersum . . . . . . . . . . . . . . . mensura de passu landoni seniori castaldei velut
in ipsa cartula continere bidetur . . . . . . siant offertum in prefato monasterio
integre ipse terre que habeo . . . .. . . . . loco ceseranu quantum per cartulam
. . . . . . . . prima ex ipse cartule . . . . . . . . . . . . . . . . . … . . . . . . . . . . . . . . .
donaberat michi qui supra landolfi comiti . . . . . . . . terra sua quem habebat
in eodem loco ceseranu et terra ipsa esse bidetur in ipsu monti . . . ….. . . . .
……..…. per fines est mensurata in ipsa cartula continere bidetur . . . . . . . .
………………… est cartula continente quomodo barada filia relicta fuit
quondam baronci et maio filius . . . . . . . . . . . . ipsa cartula secundum legem
donaberat mihi qui supra landolfi comiti due petie de terra que habuerat
in loco ceseranu quem eique maioni pertinuerat per memoratu genitore
suum et per datum angeli filii quondam algardi et eius adelfu de pertinuit
per illu eius scriptum morgincap. prima petia nominatur in bineole. et ipsa
secunda petia dicitur ad airola ad sorbu fermusuli per finis et mensuris velut
in ipsa cartula continere bidetur tertia cartula est continente quomodo memorato
mauro filio quondam ursi per ipsa cartula benumdederat michi
qui supra landolfi comiti hoc est integra una petia de terra sua que erat
fundo quem habuerat in eodem loco ceseranu. per finis et mensuris sicut
in ipsa cartula continere bidetur. quarta cartula est continente in ea quomodo
rattici filius quondam eodelbert quondam leocaroda per ipsa cartula benumdederat
michi qui supra landolfi comiti una petia de terra sua quem habuerat
in memorato loco ceseranu. et terra ipsa nominatur ad aqua bibola. per finis
et mensuris belut in ipsa cartula continere bidetur. quinta cartula est continente
quomodo memorato araselberto filio lupolfi per ipsa cartula benumdederat
michi qui supra landolfi comiti integre due petie de terre sue quem
habuerat in supradicto loco ceseranu ubi dicitur aqua bibola. per finis et mensuris
sicut in ipsa cartula continere bidetur. Sexta cartula est continente in
ea quomodo iohannes presbyter filius adelchisi et abitator fuerat in loco
malianu propincu ecclesia sancti felici per ipsa cartula. benumdederat angeli
presbyteri filii adelgardi et baronci cui super nomen lunisso clara filia magelpoti.
hoc est integre duabus petie de terre sue que ille habuerat in predicto
loco ceseranu: per finis et mensuris sicut in ipsa cartula continere
bidetur Septima cartula. quomodo ipse angelo presbyter per ipsa cartula benumdederat
maioni filii baronci. oc est una petia de terra sua que tando
erat binea . . . . . . . . . . . . que abuerat in finibus caiatie in suprascripto loco
ceseranu et terra ipsa nominatur ad airola et sorbu fermusuli. per finis et
mensuris. sicut in ipsa cartula continere bidetur. Hoctaba cartula. quomodo
araselberto filio lupolfi habitante de finibus caiatie. in loco ceseranu per ipsa
cartula donaberat michi qui supra landolfi comiti. integre duabus petie de
terre sue que habuerat in suprascripto loco ceseranu et terra ipsa nominatur
ad bineale per finis et mensuris velut in ipsa cartula continere bidetur. Nona
cartula continet quomodo unoalda filia maraldi. per ipsa cartula benumdederat
mihi qui supra landolfo comiti integra medie quod erat sorte sua
de integras due petie de terre sue quem habuerat in finibus caiatie loco ubi
dicitur cristianisi infra fines et mensuris. belut in ipsa cartula continere bidetur
que scripta est per petrum notarium. Decima cartula quomodo gaudio filio
. . . . . . . . . . abitator de finibus caiatie loco cristianisi per ipsa cartula benumdederat
michi qui supra landolfi comiti . . . . . . . . . . . . de duo petie de terre
cum integrum ipsum fundum quem ille habebat in suprascripto loco per finis
et mensuris belut in ipsa cartula continere bidetur. que scripta est per petrum
notarium. roborata per bonum iudicem et per alios testes. ideo bero iamdicta
ecclesia sancti marci que superius diximus cum integris iamdictis terris
que et quantes pro iamdicte cartule in nomine meo parate habeo ut
diximus in prefato monasterio dedimus atque offeruimus una cum omnia
ibi intro habentibus subter vel super et cum biis suis intrandi et exiendi.
cuntum et integrum ipsos in prefato monasterio sancte crucis dedimus atque
offeruimus. Ad possessionem prefati monasterii et de eiusque abbatibus rectoribus.
ad abendum et possidendum et faciendum exinde omnia que ad
pars suprascripti monasterii placuerit. Ideoque ego sichelgarda qui sum uxor
bidelicet suprascripti landolfi comiti et filia quondam madelmi comestabuli
Declaro me habere quartam partem in iamdicta ecclesia sancti marci et
iamdictis territoriis que suprascripte cartule continunt quem suprascripto
vir meus ut super in predicto monasterio offeruit pertinentes michi per
illum meum scriptum morgincap qui michi predicto viro meo secundum
lege datam et traditam est quem. inspirante michi omnipotes deus eadem
quartam meam exinde in prefato monasterio dare adque offerre pro anima
prefati viri mei bolo. et Ideo ego iam nominata sichelgarda una cum
consensum. et bolumtatem supradicti viri et mundoalti mei: in cuius mundium
me subiacere prebideor: per hanc cartula pro salbatione anime suprascripti
viri mei. offero in predicto monasterio sancte crucis integra ipsa
quartam partem quem habeo in iamdicta ecclesia sancti marci. et in iamdictis
terris. qualiter in iamdicta cartula continentur pertinentes michi ut
diximus per eodem scriptum morgincap legibus ab eodem birum meum
emisso cum omnia inferiora et superiora sua cumta et integra ipsa quarta
mea de suprascripta ecclesia et de suprascriptis terris qualiter super diximus
in prefato monasterio dedimus adque offeruimus ad faciendum exinde omnia
que ad pars suprascripti monasterii et de eiusque abbatibus et rectoribus
placuerit . . . . . . . . . . . vir et conius dedimus adque offeruimus in predicto
monasterio integre iamdicte cartule cum terris et cum omni continentia que
continunt pro securitate adque defensione predicti monasterii. et de eiusque
abbatibus et rectoribus ad faciendum exinde omnia que eorum placuerit
unde de ea omnia suprascripta que in prefato monasterio offeruimus ut diximus
nobis nec alicuilibet exinde nihil reserbabimus. Set cuntum et integrum
ipsos in predicto monasterio dedimus adque offeruimus sicut supra
diximus. Ea ratione quatenus amodo et semper prefatus monasterius eiusque
abbatibus atque rectoribus firmiter habeant et possideant integram suprascriptam
offertionem. Et obligamus nos qui supra landolfus comes et sichelgarda
vir et conius tam ego qui supra sichelgarda. una cum consensum
et voluntatem suprascripti viri et mundoalt nostri. nos et nostris heredibus
tibi qui supra dardani abbati et ad subcessores tuos et ad pars predicti
vestri monasterii integram nostram offertionem defendere . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
……………….. ….. semper hab omnibus illis hominibus et pars tibi cui vel ubi
per nos vel per nostris heredibus ipsos venundatum vel alienatum paruerit.
aut que pro parte et datum nostrum in qua . . . . . . . . . . . . . . . . monasterio
tollere aut contraire boluerit Ab aliis bero hominibus et partibus . . . . . . . . . . . . .
vestros et pars suprascripti vestri monasterii siatis exinde
auctori et defensori cum . . . . . . . . . . . . . . . . iamdicte cartule quas in prefato
monasterio offeruimus et cum aliis vestris rationibus quomodo . . . . . . . . . . . . . .
………………. melius potueritis et exinde omissi sint et causationem facere et
peragere . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . posteros vestros et pars suprascripti
vestri monasterii sic in omnibus quomodo nos exinde facere debeamus ut potuerimus
quia in tali ratione in prefato monasterio ipsos offeruimus. Si autem
nos qui supra landolfus comes et sichelgarda vir et conius aut nostris heredibus
hanc chartula offersionis. de quantum continet aliquando per qualecumque
ingenium disrumpere aut remobere quesierimus et non vobis et ad posteros
vestros et ad pars suprascripti vestri monasterii fecerimus aut non
compleberimus ec omnia per ipsu ordine sicut superius legitur quinquaginta
vizantinos solidos nobis et nostris heredibus. vobis et ad pars suprascripti
monasterii componere obligamus. et omnia supradicta in prefato
monasterio percompleamus et hec chartula iudicationis adque offertionis de
quibus continet firma et stabilis maneant in perpetuum et taliter nos qui
supra vir et conius tamen ego qui supra sichelgarda una cum consensu et
boluntate suprascripti viri et mundoalt mei pro salbatione anime nostre fecimus
et te petrus notarius scribere rogabimus. Capua
+ Ego qui supra landolfus comes
+ Ego radelberto iudex
+ Ego dauferius
|