Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.204 » Pag 262 - 263

1.204
262
263

262
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense martius secunda indictione. memoratorium factum a me paparus filius ursi, eo quod ante
subscripti testes per bona combenientia tradidit michi ad pastenandum amandus filius sichelgardi
terra sua, quod abet in casale salernitane finibus; que abet finis de una parte fine mea,
sunt exinde passos sidecim; de alia parte fine ipsius amandi et sancti stephani, et inde sunt passos
triginta quattuor; de subtus fine ribus sicut ripa discernit, sunt exinde passos triginta
duo; de super fine via, et inde sunt passos quattuordecim ad iuxto passum homini mensuratum
est. hec bero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria percurrit, tota michi tradidi.
unde pro taliter wadia michi dedi et mediatorem michi posuit maraldus filius ...
tali ordine, ut in oc annum ego pastenare tota ipsa terra et usque duos anni completi pastinum
ipsum ... meruerit, et da ipsi duos annos in antea usque quinque anni, ut
amodo compleant ipsi septem anni, ipse quidem amandus et eius heredes uniter adque communiter
in omnibus pastinum ipsum ... et in vinea lebare et omnis labore communiter
ibi faciamus quod meruerit, et per tempore communiter illut ... et ipso vinum
ad palmentum per medium inter nos dividamus, nos tollamus eos medietatem et ille medietatem;
et amodo et usque ipsi septem anni da omnis homines rebus ipsa nobis defensare et non eos
nobis tollere aud contrare. ad completi ipsi septem anni in tota ipsa terra abeamus vinea facta
et lebata et operata, sicut meruerit, et plicaret seipse amandus vel eius heredes et tota ipsa terra
cum ipsa vinea per ipse finis et mensurie ad equalem mensuria in quadtuor partes inter nos
dividamus, ille tollere exinde tres sortis et nobis tradere exinde quartam partem cum vice de
via sua ... ipsa fine mea ipsa sortione nobis dare ad securiter et firmiter ab illo die et semper
ego et meis heredibus ipso ... seminandum, possidendum et omnia exinde faciendum
quod nobis placuerit, et ipsa sortione que nobis exinde ebenerit ... et eius heredes defensare
michi et ad meis heredibus cum bice de via sua da omnis homines. quod si eos nobis non
defensaberit vel exinde tollere aut contrare quesierit et omnia suprascripta nobis non adimpleberit,
tunc per ipsa ... ad componendum michi vel ad meis heredibus decem solidos
constantinos et per inbitis ... sicut superius legitur. et hunc brebem scripsi ego petrus
notarius interfui.
263
+ ego richardus notarius me subscripsi
+ ego radelgardu
+ ego ioannes.
Torna all'inizio