|
251
+ In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi.
Imperante domino nostro Michaele et Andronico necnon et Constantio
Porfilogenito magnis imperatoribus, anno decimo, die quartadecima
mensis agusti, indictione prima. Neapoli. Visus itaque
fuit ego, videlicet Petro ummilis abbas monasterii Sancti Gregorii
qui nominatur de Regionario, situm vero intus anc civitatem
Neapoli at Cimbeum regione Furcillense, qui ipso nostro
monasterio modo sine congregatione monachorum esse videtur eo
quod monachos qui in ista nostra congregatione abuit exiti sunt
de ista civitate pro illa guerra quam abuimus isto preterito anno
cum illi Normanni qui retidui sunt ex omni parte super ista civitate
cum quodam Riccardo princeps, et minime aduc ipsos monachos
de ipso nostro monasterio rebersi sunt ic, querere te, videlicet
domino Andrea presbitero et abbate de ecclesia vocabulo
Sancti Felici, Christi confessori atque pontifice, que sita est in
loco qui nominatur Pumilianum, que est foris arcora dudum
252
aqueductus, et tu modo commanere videris in suprascripto loco
Pummilianum, dicendo pars mea atversus te quia tu fodisti et fodire
fecisti due sorole quando ipsa guerra habuimus de illa terra
nostra iuris suprascripti nostri monasterii, posita vero in loco qui
vocatur Risina, parte foris flubeum; et tu ipse sorole portasti et
portare fecisti exinde et ille abuisti et abes in suprascripto loco
qui vocatur Pumilianum. ideo volo ut retdeat mihi ille et revoce ille
salbe at tuum expendium intus ipsa terra suprascripti nostri
monasterii, unde tu ille versasti et versare fecisti ut super legitur.
et pars tua dicebat ut non esset veritas ut tu inde ipse sorole fodiat
vel fodire faciat, vel ipse sorole inde fodire faciat Lindolfo bisconte
de ipsu principe, qui ipse Lidolfo modo avitat at Sanctum
Archangelum, Massa Balentiana, et ipse ille portare faciat in ipso
loco Pummillianum et posteam ipse Lidolfo ipse sorole tibi venundedi;
unde multam altercationem inter nos abuimus. modo vero
Domino Deo ausiliante et per eloquia de vonis ominibus venimus
exinde in anc comvenientiam, ut tu mihi daret id est auri tari
triginta duos voni de Amalfi at mea potestate faciendi que voluerimus
et ego relaxare tibi suprascripte ambe sorole et ponere tibi
ego exinde chartulam promissionis per consensum de domninios
ex ipso nostro monasterio qui inferius nomen dicimus. et quia
im presentis tu mihi exinde dedisti suprascriptos auri tari triginta
duos voni de Amalfi at mea potestate faciendi que voluero, ita
et ego per ipsa comvenientiam et per anc chartulam promicto
et atfirmo tibi, ego autem cum consensum de quidem domino
Gregorio qui nominatur de domino Antimo, filio quondam
domini Sergii postmodum vero monachus, et de domino
Vernardo filio quondam domini Sergii de domino Adelmmari
postmodum vero monachus et de domino Sicenolfo filio quondam
domini Atenolfi qui nominatur de Funtanula et de
domino Cesario qui nominatur Cacapice, filio quondam
domini Vernardi Cacapice, hoc est parentes et consortes domnios
de suprascripto nostro monasterio, ipsi autem pro vice illorum
seu et pro vice de aliis omnibus parentes et consortes illorum qui
de ipso monasterio iterum domninios sunt, quia numquam presumo
ego vel posteris meis suprascriptoque nostro monasterio nec
abeamus licentiam aliquando tempore te aut heredes tuos de suprascripte
sorole querere per nullum modum nec per summissas personas
a nunc ac et in perpetuis temporibus at ille in tua tuisque
253
heredibus sit potestate faciendi que volueritis asque omni contrarietate
mea et de posteros meos; et qui te aut heredes tuos exinde
at querendum venerit per me aut per posteros meos suprascriptoque
nostro monasterio, tunc ego et posteros meis suprascriptoque monasterio
tibi tuisque heredibus eos exinde desuper tollere
et tacitos facere debeamus, pro eo quod, ut superius diximus,
tu mihi exinde dedisti suprascriptos auri tari triginta duos voni de
Amalfi in omne decisione seu deliveratione, quia ita nobis stetit.
si autem et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut
summissas personas, tunc compono ego et posteros meos suprascriptoque
nostro monasterio tibi tuisque heredibus auri solidos
sidecim byzantios et hec chartula promissionis ut super legitur
sit firma. Scripta per manu Stephani scriptoris filius
domini Iohannes primarii qui scripsit rogatus per indictione
suprascripta prima. + Hoc signum manus suprascripti nomine
quattuor domninios ipsius monasterii, ipsi autem pro vice illorum
simul et pro vice de suprascripti aliis parentibus et consortibus
illorum qui de ipso monasterio domnios esse videtur ut super
legitur, quod ego qui supra pro eis subscripsi.
+ Ego Petrus ummilis abbas subscripsi.
+ Ego Petrus curialis testi subscripsi.
+ Ego Iohannes filius domini Capuani testi subscripsi.
+ Ego Sergius curialis testi subscripsi.
+ Ego Iohannes primarius complevi et absolvi per indictione suprascripta
prima.
| |