46 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quimquagesimo primo. sed et constantino 
frater eius magno imperatore anno quadragesimo hoctabo die vicesima tertia 
mensis februarii indictione nona neapoli: Certum est me marinum filium quondam 
iohannis syrrentini qui fuid abitator de syrrento. et ego modo abitare 
videor in loco qui nominatur pumilianum foris arcora dudum aqueductus: 
A presenti die quatenus vos videlicet domino filippo venerabili ygumeno 
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatus es in monasterio 
sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in biridiario 
cuius nos hominibus esse videmur. michi chartulam fecistis una cum cuncta 
vestra congregatione monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii. 
ex integra una petia vestra de terra que nominatur ad sinianum posita 
in memorato loco. una cum arboribus et introitum suum et omnibus sivi 
pertinentibus. pertinente memorati vestri monasterii ud in omnibus continet 
chartula quas vos michi fecistis que ego apud me habeo. et coheret sivi ab 
uno latere terra heredes domini iohannis qui nominatur auri mundo. et de alio 
latere terra heredes domini sergii de domina bricta. et in aliquantum terra 
leoni qui nominatur oclu rosulu. et de uno capite via publicium. et de 
alio capite coheret terra iohanni et petri qui nominatur de iennari de memorato 
loco ad memorata terra vestra in mea meisque heredibus esset 
potestatem illa laborandi et per omni annue semminandi et cultandi. et de 
ipsas frugias faciendi omnia que voluerimus unde nullam partem nobis 
nostrisque heredibus exinde non queratis per nullum modum. tantummodo 
ego et propriis meis roheredibus hominibus memorati vestri monasterii. vobis 
posterisque: vestris et at memorato sancto vestro monasterio per omni annue 
exinde hocto dies ante festivitatem memorati sancti sebastiani dare debeamus 
in auro tare unum bonum. sine omni ammaricatione nichil plus. 
et non habeatis licentiam vos aud posteris vestris nec memorato vestro monasterio 
mihi meisque propriis heredibus aliquando tempore illos tollere per 
nullum modum. et nec ego nec meis propriis heredibus nullatenus presummimus 
aud abeamus licentiam aliquando tempore illos alicui vendere nec cedere 
47 
aud infiduciare neque aliquommodo illos scriare aud alienare per nullum 
modum. set per anc chartulam stetit nobis et firmamus ud si de me vel de 
meis propriis heredibus hominibus memorati vestri monasterii non remanserid 
aud fuerid proprium heredem qui illud hereditent. a tunc integra memorata 
terra vestra qualiter illa per memoratas coherentias exegregavimus 
ud super legitur una cum arboribus et introitum sua omnibusque eis pertinentibus. 
et cum omni sua remeliorationem in integro et absque omnia 
minuitatem rebertant et siat de memorato sancto et venerabili vestro monasterio 
cuius iure exsse videtur faciendi exinde omnia que volueritis et a 
tunc vos et posteris vestris nomini meo et de quidem maria coniux mea 
scrivere faciatis in sacros dipticos memorati vestri monasterii. Insuper et 
per anc chartulam promicto vobis ud si ego aud meis propriis heredibus 
aliquando tempore aliquod de ipsa terra scriaberimus aud dederimus sibe 
tota memorata terra vel ex parte per quobis modum. a tunc licentiam et 
potestatem abeatis vos et posteris vestris illa atpreendere ud propria causa 
vestra et a tunc in vestra vestrisque: posteris memoratoque vestro monasterio 
sint potestatem faciendi que volueritis. set dum ego et meis propriis 
heredibus ac nepotibus propriis hominibus memorati vestri monasterii 
illa detinuerimus ud super legitur per omni annue vobis dare et 
dirigere debeamus memoratum tare unum in auro bonum de quale moneta 
bona tunc andaberis per ista civitatem. hocto dies ante memorata festivitatem. 
et si prebaricaberimus memorata festivitatem. et antea non 
dederimus vobis memoratum tare. tunc licentiam et potestatem abeatis vos 
et memorato vestro monasterio illuc dirigere. et nos pignorare ubi volueritis. 
Insuper et licentiam et potestatem abeatis scaballicare in casas nostras 
et nos vobis vel ad eis que illuc dirixeritis et at caballos vestros vel suorum 
manducare et vibere dare debeamus sicud iustum fuerid quia ita 
sic nobis stetit: Si autem ego aud meis heredibus quobis tempore contra 
anc chartulam ud super legitur benire presumserimus et minime adimpleberimus 
omnibus memoratis per quobis modum aud summissam personam 
tunc compono ego et meis propriis heredibus vobis posterisque vestris memoratoque 
vestro monasterio cuius hominibus sumus auri solidos triginta 
bythiantheos et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus mastali 
ductoris primarii scrivere rogatus per memorata nona indictione + 
48 
hoc signum + manus memorati marini qui omnia memorata consenties 
quod ego qui memoratos ab eum rogatus pro eum subscripsi + 
+ Ego sergius Curialis testis subscripsi + 
+ Ego iohannis Curialis: testis subscripsi + 
+ Ego sergius Curialis testis subscripsi + 
+ Ego mastalus ductoris primarii Complevi et apsolvi per memorata 
nona indictione +
  |