|
2
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi principis,
mense magius, quartadecima indictione. Ideoque ego nandi filius quondam romani,
sicut mihi congruum est, mea vona bolumtatem ante subscripti testes per hanc cartula venumdedi
adque ad semper abendum confirmo vobis bisantii filio quondam iohannis et alfani
filio cuidam petri, qui fuerunt consobrini fratri mei, inclita sortionem meam quod est sextam
partem de una pecia de terra, in quo aliquantum pastino est, et terram cum quertietum,
quod abeo in locum capaczana, ubi sabuculo dicitur, finibus salernitanis per hec finis: de
una parte fine iohannis russi, quod paratum habet da iaquintus filio iohannis molli, sicut
termiti ficti sunt, et rectum saliente per termiti per cristone qui ibi est, et abiente usque
in media serra que discernit da coperclisi ominibus: da super fine media ipsa serra: de
alia parte fine medio ballone qui discernit da terra, quod ad pastenandum retinet godelghisi
filius ursi da heredes alfani comitis, et aliquantum revolbente in bia et per ipsa bia descendente
usque in ribus de aqua de sabuculo: de subtus fine ipso ribus de sabuculo. hec vero
res infra ipse finis, sicut diximus, inclita ipsa sestam partem quod est mea sortionem, vobis
predicti bisantii et alfani venumdedimus, et vobis infra ipse finis inde pertinentem est tres
sortis, quod est medietas, et ad eredes mirandi et iohanni germani mei inde est pertinentem
due sortis; unde de inclita ipsa mea sortione nullam mihi vel uxori mee, aut cuiquam hominibus,
vel in quavis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set, sicut superius
3
diximus, inclita ipsa sextam partem vobis predictis bisantii et alfani venumdedi, ad
securiter et firmiter hamodo et semper vos nominati alfanus et visantius et vestris heredibus
illut habendum, possidendum cum omnia infra se habentibus, omnibusque suis pertinentiis
et cum bice de bia sua, omnia exinde faciendum quod volueritis. unde pro confirmandam
et stabiliscendam hanc mea bindictione nunc a presentis recepimus a vos nominati emtori
mei statutum pretium, i sunt auri tari voni numerum decem in omnis deliveratione, sicut
inter nos comvenit; finitoque vero pretium ipsum aput me ea vero ratione, per vona combenientia
guadia vobis iamdicti bisantii et alfani dedimus, et mediatorem vobis posuimus ferrandus
genero maranci filii sellicti; et per eadem guadia hobligo me meoque filium et heredes
amodo et semper antistandum et defensandum vobis inclita suprascripta mea bindictione
cum bice de bia sua ha pars uxori mee et ab omnibus hominibus omnique partibus, et non
eos vobis tollere aut contrare queramus. quod si taliter, ut dictum est, semper illut vobis
vestrisque heredibus non defensaverimus, aut si ego vel filius aut heredes meos illut vel
exinde vobis vestrisque heredibus tollere aut contrare, seu remobere quesierimus, vel aliqua
causatio vobis vestrisque eredibus exinde emiserimus, per quavis modis vel ingenium,
ante omnia questio et causatio mea et de filio et heredes meos modis omnibus adversus vos
sit inde tacita et bacua; et per ipsa guadia hobligo me meoque filium et heredes componere
vobis nominatis bisantii et alfani quam et ad vestris heredibus, aut cui vice nostra cartula
ista in manum paruerit, decem auri solidos constantinos, et, sicut superius dictum est, per
inbitis illut vobis defensemus; si autem vos vel vestri heredibus, et quando volueritis per
vos ipsis inde esse auctores et defensores, tunc bice nostra licentiam et potestatem abeatis
cum ista cartula, et cum quale alia rationem, quod inde habere potueritis, in omnibus inde
causare et finem facere, qualiter volueritis. nam, quando me vel filium, aut heredes meas
quesieritis inde abere defensores, ego autem et filius et heredes meas inclita suprascripta
mea bindictione vobis vestrisque heredibus semper defensemus, et omnia adinpleamus, sicut
superius legitur, per supradicta guadia et obligata pena. quam te arechisi notarium scribere
rogabimus. hactum salerno.
+ ego romoaldus
+ ego petrus notarius me subscripsi.
| |