Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.99 » Pag 393 - 396

1.99
393
396

393
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo centesimo primo, mense februario, decima indictione. Memoratorium
factum a me Riccardo, qui sum domnus de castello, qui dicitur Monteforte
ac filius cuiusdam Raoni, qui fuit ortus ex genere Lortmannorum, eo
quod intus civitate Abellini ante Amatus et Iohannes iudicibus coniunxi
me in bonam convenientiam cum Iohanni et Toderici germani et
filii cuiusdam Iaquinti presbiteri. Et ideo bona mea voluntate, ordine convenientie
iusta legem dedi et tradidi eis una pecicia de rebus mea, qui est
394
terra cum casalina, quam pertinentem abeo subtus ipso castello, qui dicitur
Submonte, at tenendum et dominandum et lavorandum et casa ibidem
faciendum et residendum ipsi supranominati germani et eorum heredes amodo
et semper nati nascentem in ipso ordine, sicut hic subter legitur, et ipsa
iamdicta pecia de rebus videtur esse per hec finis: de una parte fine via puplica;
de alia parte fine rebus qui fuit de heredes Mari, qui nominatur Silviano, que
modo tenere videtur Iohannes qui vocatur Francus ac filius ***; de alia parte
fine rebus similiter qui fuit de heredes supradicti Mari, qui nominatur Silviano,
que modo tenere videtur supradictus Iohannes Francus, sicut sepe decernit, et
vadit usque in fine rebus domnica et revolvit per fine rebus domnica et vadit,
sicut sepe decernit, usque in fine rebus similiter domnica; de alia parte fine rebus
domnica, sicut sepe decernit, et vadit in prioras fines. Infra omnes iamdictas
finis, sicut superius legitur, totam et integram ipsa iamdicta pecia de rebus
mea ipsorum prenominati germani Iohanni et Toderici dedi et tradidi; in
tali vero ordine ut amodo et semper nati nascentibus eorum sit potestati et de
illorum heredes illut tenere et dominare et lavorare et ad lavorandum dare cui
ipsis voluerit et fruere, fruges vero quod Dominus eis ibidem dederit infra supradictas
finis faci ad exinde omnia quodcumque eorum oportum fuerit, et case
ibidem facere et abere et residere cum causa sua ipsi supranominati germani et
eorum heredes et ad residendum dare cui ipsis voluerit et utilitatibus suis ibidem
peragere, seditura vero quod inde acquisierit faciad exinde omnia quodcumque
eorum oportum fuerit; tantum omni anno amodo et semper nati nascentibus
ipsi supranominati germani Iohanni et Toderici et eorum heredes debead
dare michi iamdicto Riccardi et ad meis heredibus pro ipsa iamdicta pecia
de rebus in nativitas Sancte Marie de mense septembrio duobus tareni de
auro boni et de moneta Salernita qualem in illis diebus andaverit per ista civitas
absque iuncta. Et amodo et semper nati nascentibus ipsa iam dicta pecia
de rebus per supradictas finis illut eorum supranominati germani Iohanni et
Toderici et ad illorum heredibus non tollimus neque contramus nec nullam
fortiam eorum ibidem non facimus nec ego qui supra Riccardo nec meis heredibus
nec homines nostri; set iusta legem illut eorum da omnes homines defensamus
in ipso ordine, sicut superius legitur. De taliter nobis complendum ea
omnia, quibus superius legitur, ipsi supranominati germani Iohanni et Toderici
bone eorum voluntatis per eadem convenientia guadiam michi dederunt et
mediatores michi posuerunt se ipsis eo tinore: quod si ea omnia, quibus superius
legitur, ipsi supranominati germani Iohanni et Toderici et eorum heredes
michi iamdicto Riccardi et ad meis heredibus non adimpleberint, vel si
aliquit exinde retornare vel remobere quesierint per quambis modis; ideo ante
omnia decem solidi aurei constantinati boni ipsi supranominati germani Iohanni
et Toderici et eorum heredes michi iamdicto Riccardi et ad meis heredibus
396
pena componere obligaberunt; et ea omnia, quibus superius legitur, per
invitis illut nobis adinplere per supradicta guadia et se ipsis mediatori et pena
obligata. Et hoc brebe scripsi ego Amatus clericus et notarius et interfui.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
+ Ego qui supra Iohannes ihudes.
Torna all'inizio