|
415.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Ego Rainerius divina clementia
fesulane sedis minister licet immeritus, delegatus a domino papa Celestino super controversia
que vertebatur inter dominum aretinum Amideum et priorem de Montepolisiano
ex una parte, et clusinum magistrum Tebaldum venerandos episcopos ex altera,
super quandam ecclesiam in castro de Montepolisiano noviter hedificatam in honorem
p. 33
sancti Andree et aliorum sanctorum a domino Clusino ex indulgentia summi pontificis,
qui Clusinu ex sua parte proponebat ibi pontificalia licere sibi exercere, quia
magna pars populi illius castri de suo episcopatu illuc ad habitandum accesserat; e contra
respondebatur a domino Aretino, hoc sine magno dispendio aretine ecclesie, cum
sit in episcopatu suo predictus populus translatus, fieri non posse, nec ullatenus sibi
licere, ex utriusque partis voluntate et amicabili atque arbitriali compromissione et ex
mandato summi pontificis, pronuntio et sententiam diffinitivam fero: Ut prior de Montepolisiano
cum suis clericis dare debeat de populo olim clusino, qui nunc est vel in
antea fuerit apud Montepolisianum, Clusino e[piscopo] pro unaquaque masseritia, que
boves habuerit, sextarium frumenti; pro ea vero que boves non [habuerit ..... de so]lido
labore episcopo scilicet recipienti pro se. De mortuariis autem tam [mobilibus qua]m
immobilibus medietatem episcopo Clusino recip[ienti pro se et suis] clericis; et prior
de Montepolisiano habeat aliam medietatem cum s[uis rebus pro suis cleri]cis. Set si
quis predictorum parrochianorum predictam mensuram solvere noluerit priori, supponatur
interdicto, et si opus fuerit, excomunicationi vel a priore, vel a Clusino, vel ab
Aretino episcopo; et lata sententia, ab omnibus inconcussa servetur usque ad condignam
satisfationem: et tunc prior dictum sextarium solvere non teneatur, nisi prius
habuerit ab interdicto. Cetera vero beneficia populi quondam clusini et decimationes
et alia omnia, exceptis predictis, habeat prior cum suis clericis, licentia et concessione
Tebaldi venerabilis clusini episcopi et sue canonice, exceptis decimariis mense sancti
Secundiani et sancte Musteole et solitis decimationibus plebis sancti Silvestri et sancti
Victorini. Ad hec cappellani ecclesie de Wltoia et ecclesie de Cagnano districte eant ad
episcopi Clusini sinodum, nisi hisdem diebus celebretur sinodus in Aretina ecclesia.
Item si quis clericorum episcopatus Clusini in predictis fraudem commiserit, et inquisitus
emendare spreverit, officio et beneficio ecclesiastico episcopus eum privabit: quod in
suis clericis prior observare promisit. Preterea si quis clericus fuerit in ecclesia hospitalis
sancte Musteole qui iuramento teneatur Clusino episcopo, sub vinculo iuramenti
precipiet ei episcopus hec firma et illibata servare; sin autem talis ibi fuerit
clericus, qui tali vinculo non sit adstrictus, aut erit ad voluntatem episcopi et prioris,
aut non habebitur pro fratre vel amico, sed pro inimico habebitur. Item pronuntio ut
oratorium illud novum episcopus Clusinus concedat domino episcopo Aretino, et donationem
faciat, cum omni iure ad se pertinente, et cum toto hedifìcio; et dominus episcopus
Aretinus resarciatur, per se [vel per alios, de expens]is factis tam in solo quam
p. 34
in hedificio, quas demonstrabit per publicam scripturam:et si pars soli deveniret per
donationem vel alio modo, extimatio islius partis soli et hedificii resarciatur episcopo
Clusino, secundum quod extimabunt plebanus sancti Silvestri et sancti Vincentii et suo
iuramento mostrabunt, infra spatium X dierum post latam sententiam. Et episcopus
Aretinus persolvat, per se vel per alios, post extimiationem factam ab ipsis infra mensem
quod extimatum fuerit. Item pronuntio, ut prior de Montepolisiano recipiat episcoporum
Clusinum in plebe sua de Montepolisiano semel in anno, a festo beati Petri
mensis iunii usque ad festum beate Marie virginis mensis augusti, in die scilicet dominico,
quando episcopus Clusinus voluerit, nisi ea die fuerit festum principale alicuius
ecclesie predicti castri; et in predicta plebe pro voluntate sua dictus episcopus
missam celebret solempnem, predicet, benedicat et excomunicet ibi si voluerit suos parrochianos
habitantes in Clusino episcopatu ad se pertinentes, et in remissione suorum
peccatorum moneat populum, ut sua iura sibi solvat; dum tamen remissionem certam
non faciat, nec consagret ibi infantes nec alia episcopalia ibi exerceat, nisi esset invitatus
a domino Aretino vel ab alio de voluntate Aretini: et prior procuret eum honorifice
et suos in victualibus, sicut tempus dederit; ita quod dominus Clusinus quindenarium
numerum personarum et decimum numerum evectionis non excedat. De oblationibus
vero factis episcopo introitu misse medietatem denariorum habeat episcopus
Clusinus, alia omnia oblata habeat prior; et quia prior consequitur oblationem et alia
beneficia de populo olim Clusino, singulis annis ea die qua venerit ad cantandum
missam, solvat ei prior de oblatis ad ipsam missam XII solidos bene expendibiles et
currentis monete in predicto castro: si quid vero superfuerit de oblatione misse sibi
remaneat, si quid vero defuerit compleat XII solidos de suo. Item pronuntio, ut predictum
oratorium novum pro reverentia domini pape Celestini integrum servetur et
illesum. Item dominus Aretinus faciat priorem de Montepolisiano et suos clericos, qui
nunc sunt et successores eorum, per librum et stolam super altare investire et firmare;
omnia ista, que superius leguntur, domino Clusino semper exhibere. Item pronuntio, quod
dominus Clusinus episcopus nullum oratorium per se vel per alios ibi construat ulterius,
nec de novo aliquod oratorium in predicto castro in totum vel in partem per se
vel per alios deinceps acquirat, nisi de voluntate domini Aretini, set supradictis omnibus
sit contentus. Et hec omnia precipimus observari ab utraque parte, sub pena domini
pape centum marcharum argenti; et de omnibus supradictis, siqua dubitatio ibi
emerserit, interpretationem mihi reservo. Unde quia verbum illud dubitabile videtur,
scilicet de mortuariis, autem Clusinus medietatem habeat, ita interpretor: deductis tamen
expensis prius, exinde, que consueverunt fieri. De procuratione vero danda die dominica
quando Clusinus accesserit, dicimus quod mane tantum prior debeat dare sibi.
Facta sunt hec omnia apud monasterium de Farnito, anno dominice incarnationis
millesimo centesimo nonagesimo quinto, sextadecima kl. novembris, indictione quartadecima,
presentibus ambobus predictis episcopis et priore; et presentibus et rogatis
testibus Rainerio preposito fesulano, magistro Orlando canonico fesulano, (Presbitero)
preposito aretino, magistro Iohanne archipresbitero plebis aretine, Ugone de Capannole
et Rainerio canonicis aretinis, .... plebano sancti Vincentii, .... plebano sancti
Silvestri, Gualfredo canonico clusino, .... abbate de Farnito, Guarnerio fìlio Iohannis
Guarnerii de Florentia, Ranerio de Albola et Guidone filio eius, et aliis pluribus.
p. 35
In Dei nomine. Anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo septimo,
septima kl. iulii, indictione quintadecima feliciter. Cum de predictis pronuntiatione
et diffinitiva sententia et omnibus non esset publica per manum notarii scriptura
confecta, prenominatus dominus Rainerius fesulanus episcopus, convocatis et rogatis
ad hoc testibus presbitero Alberto et Benintendi diacono et Guidone subdiacono fesulanis
canonicis, Corbaccione camerario, Attaviano clerico eiusdem episcopi, Brindolo
eiusdem senescalco, Tezo filio Griffoli de Fighine et Ugone filio Orlandi Niccole de Civitella,
in ecclesia et canonica sancti Romuli de Fesulis, mihi Rustico iudici et notario
predictam sententiam et pronuntiationem et omnia suprascripta, ut scriberem et in
publicam formam redigerem, mandavit.
† Ego Rainerius fesulanus episcopus ex mandato domini pape Celestini hanc sententiam
tuli, et infrascripto iudici scribendam mandavi, ideoque subscripsi.
(Sn.) Ego Rusticus Henrici imperatoris iudex et notarius publicam sententiam et
pronuntiationem et omnia suprascripta ex mandato domini Rainerii fesulani episcopi,
ut superius continetur, scripsi et in publicam formam redegi.
| |