Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1050 » Pag 279 - 280

6.1050
279
280

279
+ In nomine domini nostri ihesu christi et salvatoris nostri tertio anno imperii domno
constantino monomacho, mense september, quartadecima indictione. Ideoque ego alefando
ilius magni ex civitate melfi, Qualiter intus in predicta civitate ante presentia vonorum
hominum subterscriptorum testium, Conbenientibus inter me et mel notarius et sifando fratribus
meis, et coniunximus nos pars conbenientie bone, et tam bices suas quam et bice
iohanne fratrem nostrum dibiserunt ipse olibe de loco balene, et ipse olibe de contrariis,
et ego autem dibidi tote ipse binee de castello rubo; et statim vero ante ipsos testes per
fustum quem et hanc kartulam dibisionis, tam bices suas quam et bice iohanne patrem
nostrum, tradiderunt michi in sorte de ipse olibe de loco balene, sicut ipse signaide posite
sunt, a pars orientis et ipsa sortione nostra: a meridie sunt olibe filii sandi: ab occidente
pergit bia publica: a septemtrionem vero sunt olibe leo et filii riso; et tradiderunt
michi in sorte de ipso ensetito ipsa sortione a pars orientis, sicut ipse signaide posite
sunt, primus parte ab oriente sortione filii risi: a meridie et occidente sunt ipse sortionibus
vestre: a septemtrionem sunt olibe leo de berno; quam et tradiderunt michi in sorte
de ipse olibe de loco turris, uno arbore qui stat super ipsa casa et duo trofe de casete
qui stare bidetur in ipsa terra de ipsi columbi, et uno arbore de ipse olibe de isabro,
qui stat contra occidente cum ipso arbore de olibe qui stat in ipso limite de terra sancte
marie; similiter autem tradiderunt michi in sorte de ipse binee de castello rubo urdini
triginta: prima parte de ipsa bia sunt urdini..... urso consobrinum nostrum:
a meridie sunt binee cocci armeni: ab occidente sunt ipsi sex hurdini vestri: a septemtrionem
sunt urdini filii iohanni catuare et vinea ursi. In talem ordinem dederunt michi
in sortem iamdicti triginta urdini, ut dum tenuerint ipse sororibus nostre ipsa media binea
de ipsa sortionem quod vobis in sortem benit, sicut brebe eorum continet, ut ego autem
bos restauram in ipsa sortionem meam, quantum ibi bobis ad restaurare pertinet,
postea autem eveniad in mea potestate vel de meis heredibus trasactibe, ut supra legitur.
Pro quibus autem bone sue boluntatibus ipsi qui supra mel notarius et sifandi fratribus
280
meis per supradicta conbenientia, quod inter nos stetit atque conbenit, tam bices
suas quam et bice iohanne fratrem nostrum, guadia michi dederunt, et mediatorem posuerunt
supradictum urso consobrinum nostrum; tinore quidem, ut si quoque atbenientis
tempore ipsis et eorum heredes, michi vel ad meis heredibus, sortionem istam dirrumpere
vel commobere boluerint et de nostra potestate tollere vel contrare, vel si aliter illum dibidere
boluerint, aut mensura traere et adequate ponere, et per legem et causationes inde
miserint vel compellere fecerint, biginti solidi aurei pena per supradicta guadia nobis
componere illi se obligaberunt, et alii biginti in.... et in antea sortionibus iste stabilis
manead inter nos omni tempore inbitis. Et in eo tinore ipse qui supra nominatus
mediator nostrum tribuit se michi meisque heredibus se suosque heredum licentiam pignerandi
per omnia suarum causas et pignerandi legitima et inlegitima sine appellatione et
calumpnia. Et hunc brebem Rogabimus scribere te leo subdiaconus et notarius in predicta
cibitate. Actum mense et indictione nominata.
+ Ego benedicto diaconus
+ Ego delecterio teste
+ Ego passaro teste
+ Ego urso teste.
Torna all'inizio