|
16
+ In nomine domini anno tricesimo primo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense september septima indictione. memoratorium factum me gregorius presbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, una mecum adesse romoaldus notarius advocatorem nostrum, eo quod
ante subscripti testes per bona combenientia guadia mihi dedit stefanus filius quondam ermenandi
et mediatorem mihi posuit seipsum, et per eadem guadia obligavit se suisque eredibus
tenere ad sua potestate terra vacua, quod abet ipsa ecclesia in locum plubviciano rotense finibus
per hec finis: de duobus partibus fine bie publiche: de alia parte fine rebus ecclesie sancte
marie pertinentem episcopii salernitano, sicut limite discernit et termiti ficti sunt: de alia vero
parte fine predicte nostre ecclesie, sicut limite discernit et termiti ficti sunt. hec vero res infra
ipse finis totum ad suam potestatem tenere et dominare, et lavorare, et eos pastenare ad partionem
arbustum amodo et usque decem anni completi, et usque ipso constitutum omnis sue utilitatis
ibidem facere, et quantum vinum et frugens amodo et usque ipsi decem anni inde exierit, totum
eos sibi abere et nullam inde queramus eorum tollere. ad completi autem ipsi decem anni
17
ille autem et suis heredibus abeant tota ipsa terra pastenata et factos et operatos arbustum, sicut
locus ipse meruerit ut bene paread factos, et operatos, et lavoratos, et plicaret se vel suis
heredibus et nos vel successores nostros, et tota ipsa terra per ipse finis per medium dibidere:
pars ipsius ecclesie prius tollad eos medietatem, et ipsa alia medietatem tradamus illorum
per talem securitatem, sicut brebem eius continet. quod si aliquit, de quomodo superius legitur,
quesierit removere aut contrare et talia non adimpleverint, componere obligavit se suisque heredibus
nobis nostrisque successoribus et im pars ipsius ecclesie triginta auri solidos costantinos,
et apposuit et obligavit nobis ad pignerandum omnes pignera sua legitima et inlegitima.
et ego petrus notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego audoaldus
+ ego alfanus.
In calce eiusdem chartae describuntur fines a Notario: de una parte fine via que vadit per
pedem de monte nostre hecclesie, inde sunt passi XXX VIIII et medium; alia quidem parte
fine nostre hecclesie, sicut limite et media sepe disscernit, inde passi LXXII et medium; de
alia parte fine bia publica, inde sunt passi LXXXI; alia quidem parte fine rebus hecclesie
sancte marie, sicut limite et termiti disscernunt, inde sunt passi L.
| |