Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 2 » Arch. Diplom. Fior. Comunità di Castiglion Fiorentino » Pag 54 - 55

Arch. Diplom. Fior. Comunità di Castiglion Fiorentino
54
55

430.
Hec est copia sive exemplum cuiusdam exempli instrumentorum Comunis Castillionis, reperti
in quodam quaderno, in archivio Comunis Castillionis reperto, quod sic incipit:

In nomine Dei eterni amen. Nos civitatis Aretii consules Nerbottus, ildebrandnus
Petramale, Matheus et Asaltus, iuramus hominibus Castillionis Aretini et burgorum eius
finem et perpetuam pacem tenere, et nullum eis malum meritum ex delictis et malefitiis
retrohabitis reddemus; et consules, alios proceres vel potestatem, qui post nos
erunt, similiter curare faciemus; et in parlamento civibus nostris precipiemus, nomine
sacramenti, ut eodem modo teneantur Castillionensibus; sicut dictum est, et ita alios
precipere faciemus. Ilem eodem modo custodiemus et saìvabimus Castillionenses, sicut
et alios homines de nostro comitatu, qui sunt nostri cives, et in personis ac rebus
eorum; et nullum pedagium, nec aliquid guide nomine in nostro districtu tollemus
vel auferri faciemus Castillionensibus; et si quas vel si quam credentias nobis aut
nostris civibus nomine sacramenti dederint, ita eas tenebimus aut nobis dederint, vel
si quid aut si qua consilia pro negotiis Castillionis a nobis petierint Castellionenses,
meliora quam sciemus dabimus.
In nomine Dei eterni amen. Nos Castillionenses iuramus custodire et salvare homines
et res eorum civitatis Aretii et burgorum, suburgorum et districtus eius, et pacem
et vivam guerram tenere et facere illis omnibus hominibus quibus consules vel
potestas illius civitatis nobis precipient, et sicut nobis precipiere; et nullum pedagium
et guide nomine aliquid in nostro districtu tollemus vel auferri faciemus, nec permictemus
auferri alicui civium illius civitatis vel districtus. Et omni anno de mense madii
dabimus consulibus vel rectoribus ipsius civitatis duos solidos pro unoquoque foculario
Castillionis Aretini ac burgorum ac districtu eius, idest Curtis et Mammi et Tuori
et Vallis de Kio, prout xl vel xxx annis tenuimus, et ab alienis hominibus, sicut a
nostris colligi faciemus, sine malitia: set si forçia imperatoris et potestatis acciderit
quod datium eis dederimus, tunc civitati Aretine predictum foculare dare non teneamus;
post vero sic, exceptis militibus et valde pauperimis personis, et a quibus solitum
non est colligi: et ab hinc usque ad kalendas augusti proximas dabimus consulibus
eiusdem civitatis CCCCC libras denariorum pisanorum. Ostem et cavalcatam faciemus,
p. 55
sicut consul vel rector dicte civitatis nobis precipiet, et parlamentum similiter. Et si
quas vel si quam credentias nomine sacramenti nobis dederint ita eos tenebimus,
ut nobis dixerint; et si quod consilium vel consilia pro negotiis civitatis a nobis petierint,
meliora quam sciemus eis dabimus. Preterea, ad preceptum consulum aretine
civitatis vel suorum nunptiorum, homines Castellionenses predicta iurare faciemus.
Actum MClxxxxviii, Innocentio papa residente et imperatore deficiente, mense iunio,
indictione prima.
Ego Rolandus iudex et notarius, cum predictis interfuissem, scripsi et publicavi et
in publicam formam redegi.
Torna all'inizio