Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.575 » Pag 44 - 45

6.575
44
45

44
+ In nomine domini nostri ihesu christi: anno ab incarnatione ejus
millesimo centesimo nonodecimo. et . . . . . anno principatus domini roperti
cloriosi princepis. Mense aprelis per indictione tertiadecima. Ego riccardus
de abinabile exiens nos via nostra et iosfride gennitori et filio bona etenim
nostra voluntate per hanc chartulam quam et per absolutionem domini iosfride
de medanie seniori nostro da die presenti donamus et offerimus
atque tradidimus vobis domino cesario venerabili abbati monasterii sanctorum
severini et sossii ubi eorum venerabilia quiescunt corpora de omni tempore
vobis autem et at cuntas vestras congregationes monachorum suprascripti
vestri monasterii et per vos et in ipso sancto vestro monasterio pro dei omnipotentis
hamore et pro mercedis et redemtionis anime nostre et de beatricis
dilecta uxor et germana nostra et propter quod omnia scripsistitis in sacros
dipticos ipsius vestri monasterii in sancta vestra terra in vice monasterii
idest integrum omnia et in omnibus quantum et quomodo per quovis
modum nos tenemus vel ominibus nostris tenere videris autque nobis cecidit
vel cecideri debet de integram terram et castanietam et insertetam et silvam
propriam superscripti vestri monasterii qui est constituta inter octaianu et soma
una cum sofiulis et griptam seu rioram suam et cum insertetis et castanietis
seu cerquetis suis et cum introitam et anditam seu vis earum et omnibusque
eis pertinentibus quod ad uc indivisum est cum reliquu exinde quem
vos detinetis ad proprietatem superscripti vestri monasterii. et est coniuncta
suprascripta terra et castanietis et insertetis et cerquetis qui est de superscripto
vestro monasterio pertinente unde ipsum omnia et in omnibus que nobis
et ab omnibus nostris exinde pertinet vel pertinere deves per quovis modum.
A parte occidentis est riu qui nominatur gamaleri quomodo ascendit usque
at verticem montis. et a parte orientis sunt terris. de ominibus de superscripto
loco octaianu et quomodo vadit per riu de nobiscu et deinde quomodo vadit
usque in vertice montis et a parte septemtrionis via puplica francisca.
Et a parte meridiana qualiter ascendit usque at vertice montis de quibus
nihil nobis exinde aliquod remansit aut reservavimus nec in aliena cuiusque
45
personas. quod absit commisimus aut iam committimus potestatem. set a
presenti die deinceps a nobis vobis et per vos in ipso vestro monasterio
sit datum. et traditum cum omnia quas inde per omni annuo exiet per
quovis modum exinde in vestro vestrisque posteris et de suprascripto vestro
monasterio sint potestate ad avendum et possidendum illut in ipso vestro
monasterio usque in sempiternum. et neque a nobis suprascripto genitori et
filio neque a posteris nostris neque a nostris eredibus neque a iudicibus seu
a bice comitibus neque a castaldeis nostris neque a quavis personas in
nostris vicibus nec a nobis personas summissas nullo tempore numquam vos
aud posteris vestris quod absit abeatis exinde aliquando quacumque requesitionem
aut molestia per nullum modum. a nunc et imperpetuis temporibus.
insuper omni tempore nos et eredibus seu successoribus nostris vobis
vestrisque posteris. et a suprascripto vestro monasterio in omnibus illut
defendere debeamus ab omnes omines omnique personas quia ita nobis pro
dei amore placuit. si quis autem potens vel inpotens homo secularis aut
sacerdotalis ordine contra hanc chartulam offertionis. venire presumpserit
et ea evacuare voluerit per quovis modum sub anathematis vinculis sit obligatus
a trecentorum decem et octo patris beniat eis maledictio quod continet
in centesimo octavo psalmos et partem habeat cum iuda traditor domini
nostri ihesu christi. et cum omnibus ereticis et scismaticis. tenebrosa
parte possideant. insuper componat ipse et suas heredes vobis vestrisque
posteris et a suprascripto vestro monasterio auri libras tres visanteis. et
ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus iohannis presbyteri
et notarii nostri de suprascripto loco octaianu mense et indictione superscripta
tertia decima.
+ ego riccardo de abinabile. subscripsi.
+ ego gesfridus. subscripsi.
+ ego martinus presbyter testes sum.
+ ego stephanus vicecomite testes sum.
Torna all'inizio