|
202
Cartula scripta per Romoaldum notarium anno predicte dominice
incarnationis millesimo septuagesimo octabo, temporibus
203
domni Robberti ducis, mense aprili quintadecima indictione.
Qualiter ante Iohannem iudicem Sergius Atrianensis filius quondam
Constantini qui dictus est Phagilla coniunctus fuerat cum
ipso Vivo, et ipse Sergius clarificaverat sibi pertinere res foris et
prope hac civitate in loco Bosanola, et per ipsum Sergium ostensa
fuerat unam cartulam divisionis ... et sicut ipsi Sergio congruum
fuerat, per convenientiam, per ipsam cartulam venundederat ipsi
Vivo pro parte suprascripti Gualterii integram suprascriptam secundam
sortem de illud de ipso loco Bosanola qualiter eam ipse
Sergius compreenserat cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis
et cum vice de ipsa via et cum portione sua de muniminibus
inde continentibus. ea ratione ut semper esset in potestate ipsius
Gualterii et heredum eius et liceret illum et eius heredes de eo
facere quod vellent, sicut ipsa cartula continet in qua ipse Iohannes
iudex subscriptus est.
| |