Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.568 » Pag 47 - 48

4.568
47
48

47
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps,
mense iulius, secunda indictione. Memoratorium factum a me maio presbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia petri iudici combenientibus me cum mulier
nomine lieni libera femina filia basili greci, pro quibus illa sociavit sivi modo virum nomine
martinus famulum predicte ecclesie filium iordani, ut liceret ipsa lieni aberet sivi
virum ipsum martinus et illa cum eum in rebus ipsius ecclesie residere, et filiis filiabus
quod fecerint de ipsum martinus; et nec ego, nec meos successores non aberemus potestatem
exinde compreendere ad manum serbiendum nobis, set omni tempore liceret illis in
rebus ipsius ecclesie residere et abitare, sicut liberi hominibus; sic tamen, ut de quantum
laboraverit, pars predicte ecclesie exinde abere due sortis, et illis una, faciendum quod
48
boluerit; et si animalia guardaverit ipsi filii sui, similiter tertiam partem inde tolleret,
faciendum exinde quod boluerit. unde taliter adimplendum guadia ipsa lieni michi dedit
una cum dauferius notarius adbocatorem suum, et se ipsa posuit mediatrice; ut si taliter
omnia suprascripta non adimpleverit et aliquit exinde removere quesierit, componere michi
vel ad pars ipsius ecclesie centum auri solidos costantinos. et unc brebem scribsi ego dauferius
notarius qui interfui.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio