221 
+ IN Nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro rommano magno Imperatore anno primo: Die hoctaba mensis aprilis 
indictione tertia decima neapoli: Certum est me maria honesta femina filia 
quondam domini stephani de turre ego autem cum consensum et volumtate 
presenti domini aligerni viri mei: A presenti die promtissima volumtate 
venumdedi et tradidi tivi domino leone venerabili diaconi sancte neapolitane 
ecclesie filio quondam gregorii trippola: Idest integram unam corrigiam 
de terra mea que nominatur ad illam lamam constituta in loco qui 
vocatur suptus caba una cum integra medietate mea de scapulas suas ibidem 
in lamam suptus caba parte hoccidentis. simul cum arboribus et introitas 
suas et omnibus sivi pertinentibus. pertinente vero mihi per parentorum 
meorum: coherente sivi ab uno latere parte horientis terra que 
fuit quondam domini anastasio cacapice que modo detinet ille cuculo. et 
ex parte exinde detinuit ille nasugacta. sicuti inter se termines exfinant. et 
de alio latere memorata parte hoccidentis in qua sunt ipsis scapulis quas 
ipsa medietate mea tivi superius venumdedi est terra monasterii sancti marcellini. 
et in aliquantum terra domini iohannis morfixa. de uno capite parte 
septemtrionis terra monasterii sancte marie que appellatur ad cementaria. 
et ad vero alio capite parte meridiana terra de hominibus de sol et luna: 
222 
De qua nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbavi nec in alienas 
cuiusque personas quod absit commisit potestatem: set a presenti die et 
deinceps prenominata integra memorata corrigia de terra mea que nominatur 
ad illa lamam constitutam in memorato loco suptus caba. uno cum 
integra medietate mea de memoratis scapulis suis ibique inter se coniunctis 
a memorata parte hoccidentis. cum arboribus et cum introitas suas qualiter 
illos per memoratas coherentias exegregavi sicut superius legitur a me 
tivi sit venumdatum et traditum in tua tuisque heredibus sint potestatem 
queque exinde facere volueritis ab odierna die semper liberam habeatis 
potestatem: et neque a me memorata maria honesta femina cum consensum 
et volumtate memorati domini aligerni viri mei. neque a meis heredibus nec 
a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu memorato domino 
leone venerabilis diaconi sancte neapolitane ecclesie aut heredes tuis vel cui 
tu illut dederis aut reliqueris quod absit habeatis exinde aliquando quacumque 
requesitionem aut molestia per nullum modum nec per summissas personas 
ha nuc et imperpetuis temporibus: Insuper et ab omnes homines omnique 
personas omni tempore ego et heredes meis tivi tuisque heredibus exinde 
in omnibus antestare et defensare debeamus: propter quod accepi a te 
exinde in presentis idest auri solidos viginti quimque de auri ana quattuor 
tari per solidos in omnem decisionem seu deliberationem: Quia ita 
mihi vone volumtatis complacuit: Si autem ego aut heredes meis quobis 
tempore contra hac chartulam venditionis ud super legitur venire presumserimus 
et in aliquit hoffensi fuerimus per quobis modum aut summissas 
personas tunc componimus tivi tuisque heredibus auri solidos quinquaginta 
bythianteos. et hec cartula venditionis ud super legitur sit firma: scripta 
per manus petri curialis per memorata tertia decima indictione + Hoc signum 
+ manus memorata maria honesta femina cum consensu et volumtate 
memorati domini aligerni viri sui quod ego qui memoratos hab eam 
rogatus pro hea subscripsi et memoratos solidos traditos vidi + 
+ ego sergius filius domini gregorii testi subscripsi et suprascriptos 
solidos traditos bidi + 
+ [... ........ ....... .. ....... ..... .... .. ..... ....... ........ ....] + 
223 
+ ego . . . . . . . . . . filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptos 
solidos traditos bidi + 
+ Ego petrus Curialis qui post subscriptionem testium Complevi et 
absolvi per memorata tertia decima indictione +
  |