Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.137 » Pag 397 - 397

9.137
397
397

397
Cartula scripta per Iohanne natarium. In nomine domini
nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eius millesimo
septuagesimo tertio et tricesimo primo anno principatus
domni Gisulfi, mense nobembri undecima indictione. Ursus
Atrianensis filius quondam Leonis Grossu venumdederat
ipsi Iaquinto integram quartam partem de terram cum aliquantis
castaneis et insites in ipso loco Transboneia per fines
et mensuras sicut ipsa cartula continet, ad faciendum ipse
Iaquintus et eius heredes de ipsa quarta parte de tota ipsa
terra per ipse fines et mensuras que ipsa tertia cartula continet,
quod voluerint, in qua Sico comes et iudex subscriptus
est.
Torna all'inizio