Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1142 » Pag 140 - 141

7.1142
140
141

140
MCXLII
A. D. 1050
+ In nomine domini tricesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, Et duodecimo anno ducatus eius amalfis, Et undecimo anno ducatus eius sirrenti,
Et nono anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis Et
ducis filii eius, mense Iulius, tertia Indictione. Ego bibo filius quondam petri de locum
transboneia Clarifico, quoniam pertinet michi habere rebus in eodem loco transboneia, ubi
catagrisulum dicitur, que est terra cum castanietum, Et est infra hec finis: De pede, quod
est a parte septemtrionis, fine bia que discernit a rebus iohanni cognato meus, filius quondam
iaquinti apuliense: A parte occidentis fine medio ballone, qualiter ascendit et coniungit
in media serra, et per ipsa serra rebolbente in parte septemtrionis et descendit
per medio serrone in ipsa parte septemtrionis, et coniungit in ipsam biam priore fine.
De iamdicta rebus infra predicte finis pertinet inde michi quartam partem, de relique tribus
partibus pertinet michi infra predicte finis integram partem, que fuit iaquintus filius
quondam landoni, et gentile filius quondam faracki. Et congruum est michi illut benundare
ipsius iohanni cognato meus filio suprascripti iaquinti, Et ideo ego supradictus bibo,
sicut michi congruum est, mea bona bolumtate, per anc cartulam coram presentia siconem
comitem et iudicem bendo tibi suprascripto iohannes cognato meus integram ipsam
141
quartam partem et integram ipsam partem, que fuit predicti iaquinti et gentile, de tota
suprascripta rebus infra predicte finis, cum omnibus que intra ipsa quartam partem, et
intra ipsam partem, que fuit ipsorum iaquinti et gentile sunt, cuntisque earum pertinentiis
et cum bice de viis suis. Ea ratione, ut integram suprascripta mea benditione semper
sit in potestate tuaque iohannis et de tuis heredibus, et liceat te et tuos heredes de ea
facere omnia, quod volueritis. Et propter confirmationem uius benditionis ego supradictus
bibo suscepi a te predictus iohannes statutum pretium aureos solidos decem et octo in omni
deliberatione. Et per combenientiam ego supradictus bibo guadia tibi predicto iohannes
dedi, et mediatorem tibi posuit ligorium filium quondam amati; et per ipsam guadiam etc.
Statuta mulcta auri solidorum constantinianorum triginta. Et taliter scribere rogavimus
te petrum notarium.
+ Ego qui supra sico Comes et Iudex.
Torna all'inizio