Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.599 » Pag 104 - 107

6.599
104
107

104
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro iohannes porfirogenito magno Imperatore anno tricesimo sexto: sed
et alexium eius filium porfirogenito magno Imperatore anno hnono: die
nona mensis septembrii indictione sexta neapoli: Certum est me bonohommo
presbitero filium quidem domini sergii presbiteri qui vocatur de bustandi
abitatoribus de loco qui nominatur malitu maiore: A presenti die
promtissima voluntate promictimus vobis domino nicodemus venerabilis igumenus
monasterii sanctorum sergii et bachi qui nunc congregatum est
in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur casapicta
situm in biridiarium vos autem una cum cuntas congregationes monachorum
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: propter integra medietatem
de integra ecclesia vestra bocabulo beatissimi nicolay. et beate et
gloriose dei genitricis semperque virginis marie domine vestre qui est intus
illu campum vestrum maiore proprium de memorato sancto vestro monasterio:
positum vero in loco qui vocatur malitum maiore in quo abetis
illa obedientia vestra iuris propria memorati sancti vestri monasterii. quibus
memoratum integrum campum vestrum maiore cum memorata integra
obedientia vestra cum omnibus eius pertinentibus insimul in vestra illut
reserbastitis potestatem: set ubi domino deo bolente in memorata medietatem
de memorata ecclesia vestra me custodem ordinastitis a nunc et
omnibus diebus vite mee et de memorata integra ecclesia alia medietatem
exinde in vestre reserbastitis potestatem: et in memorata ecclesia vestra
per ratiocinea de memorata medietate ubi me ibidem custodem ordinastitis
ego totius diebus vite mee die noctuque omnem officium sacerdotale
ibidem facere et exibere debeamus seu facere faciamus hoc est besperos et
matutinas seu missarum sollemnias et oris laudibus et lumminariorum concignationes
ibidem facere et exibere debeamus seu facere faciamus sibe ad
ora vel post ora haut ante ora ut meruerit et sicut iustum fuerit et omnia
quodcumque in memorata integra ecclesia vestra vel in porticus ipsius ecclesie
105
at conciandum vel at recorticandum aut edificandum abuerit ego exinde
facere debeat vite mee integra medietatem: ut meruerit et sicut iustum
fuerit: iterum et si aliquod in memorata ecclesia vestra offertum vel datum
fuerit sibe a biribus vel a mulieribus si fuerit mobile in mea sint potestatem
exinde integra medietatem faciendi que voluerimus si autem immobile fuerit
sibe pretium aut solidos vel talis causa pro ornamentum de memorata
ecclesia post meum obitum ibidem remanere debeat: et pro alimentis
meis dedistitis et tradidistitis michi a nunc et omnibus diebus vite
mee idest integra sex uncia quod est medietate de memorata integra ecclesia
una cum integra medietate de integrum campum vestrum qui vocatur
ad aramurata positum vero in memorato loco malitum maiore iuris proprium
de memorata ecclesia vestra sancti nicolay seu et integra medietate
de tres petie de terra et de dua introitas de memorato loco malitum maiore
quamque et medietatem. de dua modia de terra que sunt due petie una
que nominatur terracciadum et alia que nominatur ad illu cafatinu: insimul
posite vero in memorato loco malitum maiore insimul iuris proprium de memorata
ecclesia vestra sancti nicolay et sancte marie una cum arboribus et
fructoras suas et cum integra piscina intus memorata petia de memorata terra
que nominatur ad aramurata et cum introitas suas et omnibus sibi pertinentibus:
qui aduc indibisum reiacent cum alia medietate exinde que in vestra
reserbastitis potestatem in ea videlicet ratione: quatenus in mea cuntis diebus
vite mee sint potestatem. illos tenendi et dominandi seu frugiandi et ipsis
rebus curiositer laborandi et allaborandum dandi asque scriptis seu frugiandi
fruendi et commedendi et de ipsas frugias faciendi exinde omnia que voluero
vite mee: etiam et ego totius diebus vite mee bobis vestrisque posteris
et in memorato sancto vestro monasterio per omni annuo dare et dirigere
debeamus oblate paria dua hunum parium per natibitas domini et alium parium
per sanctum pasce asque omni ammaricatio et coheret at memoratum
campu da haramurata de uno latere terra que detinet omnibus de
loco qui nominatur sanctum anthimum sicut termines exfinat et abet ibidem
de longitudine passi centum biginti et domiliola terre tres terra que
detenuit ominibus de memorato loco sanctum anthimum sicuti termines exfinat
et abet ibidem de longitudine passi centum decem et septem: de
106
uno capite est campum qui nominatur adarpsu. per qua ipsa bia ibidem
ingredit: sicuti termines exfinet et habet ibidem de latitudine passi septuaginta:
de alio capite est terra de ominibus de sanctum anthimu sicuti
termines exfinat et abet ibidem de latitudine passi quinquaginta duos: et
ad una ex ipse petie de memorata terra que nominatur martianum ab uno
latere terra iohanni tito: de alio latere terra domini bodemaynardum et da
tertia et quarta parte terra de ominibus de casandrini: et ad ipsa halia petia
que nominatur teborola coheret sibi ab una parte terra de memorato ubo.
et da alia parte terra de sillicto mactiararo et da tertia parte terra memorati
iohanni tito: da quartam parte. terra de ubo qui nominatur de rihpaldi: et
ad ipsa tertia petia coheret sibi ab una parte terra que detinui alduyno
franco. de alia parte terra de illi bicuni da tertia et quarta parte sunt bie
pubblici et unu ex ipsa intersica nominatas ad ille ballanelle coheret sibi ab
una parte terra de memorato iohanne tito. et de alia parte terra de ipsi
bicani da tertiam parte bia pubblici: da quarta parte terra priatmanui: et
ipso alio intersico est coniunctum ab una parte cum terra que detinuy a
bodemaynardum: et de alia parte cum terra heredes quondam sassone da
tertiam parte cum bia pubblici. da quarta parte cum terra de ipsi bicani: et
ad unu ex ipsa modia iterum coheret sibi de uno latere terra sergii de illu
presbyter: de alio latere terra de maurello. de uno capite terra de iubino.
de alio capite terra . . . . . . . . . . : et ad ipsum halium modium coheret
sibi de uno latere terra de illu tabularium: de alio latere terra pride actio:
de uno capite terra . . . . . . . . . . de alio capite terra de illi de urso:
. . . . . . . . . . et nullatenus presummetis vos vel posteris vestris aut memorato
vestro monasterio michi vite mee memorata medietas de memorata ecclesia vestra
vel de memorata medietate de memoratis terris aut de omnibus eius pertinentibus
ut super legitur. tollere vel contrare per nullum modum vite mee
dantes et facientes seu adimplentes ego vite mee bobis vestrisque posteris
et in memorato vestro monasterio et in memorata ecclesia vestra omnia memorata
per ordine ut super legitur: set vos et posteris vestris et memorato
vestro monasterio michi vite mee. illos defendere debeatis da omnes
omines omnique personas adimplentes ego bobis et in memorata ecclesia
omnibus memoratis ut super legitur qualiter continet alia simile chartula que
107
vos michi exinde odie fecistitis que aput me abeo. quia ita nobis stetit:
Si autem aliter fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum
aut summissas personas tunc compono ego vite mee bobis vestrisque posteris
et in memorato vestro monasterio auri solidos sexaginta bithianteos
+ et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus gregorius
curialis per memorata indictione + hoc signum
+ Ego bonus ommo presbyter. subscripsi +
+ ego petrus filius domini sergii testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri testi subscripsi +
+ ego gregorius filius domini iohannis testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio