Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.583 » Pag 67 - 68

6.583
67
68

67
IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI DEI ETERNI SECUNDUS JORDANUS DIVINA
ORDINANTE CLEMENTIA CAPUANORUM PRINCEPS PETITIONI DILECTORUM SUORUM
FIDELIUM CLEMENTER FAVET.
Igitur notum fieri volumus omnibus filiis sancte ac catholice aecclesiae.
et nostris fidelibus. Quoniam ob salute et remedium animarum quondam
gloriosorum principum videlicet Richardi primi principis avi ac bone memorie
Jordani patris. atque secundi Richardi. quam et Robberti principum
fratrum nostrorum. et ob statum nostri principatus. Consilio quoque ac interventu
domini Robberti aversani episcopi. ac domini Andraeae sancte agathensis
episcopi et domini Tigerii prephate averse decani. Per hoc videlicet
principale scriptum in perpetuum. Damus Tradimus Concedimus ac
Confirmamus. Scilicet in Monasterio sancti laurentii sito intus hanc nostram
Capuanam civitatem prope turrem nostram que vocatur Capuanam.
in quo dominus Matheus dei gratia venerabilis abbas preesse dinoscitur.
Scilicet integros quattuor modios terre adunatos in finibus . . . . non longe
a loco qui dicitur . . . . abentes hos fines. A prima parte est finis
via publica. a secunda parte est finis terra aecclesiae sancti Augustini. a tertia
vero parte est finis terra Malfrede fili quondam benedicti. a quarta
namque parte est finis terra heredum quondam Johannis Grisi. Iterum per
hoc idem principale scriptum in perpetuum. Damus tradimus concedimus
ac confirmamus. in prephato monasterio sancti laurentii. Integram unam
silvam que dicitur ad monumentum que est juxta silicem et juxta laneum
cum ipso monumento. et qualiter prephatum monasterium tenuit et dominatus
est tempore predicti secundi Richardi principis fratris nostri. Una cum
omnibus inferioribus ac superioribus suis et cum viis in eis intrandi et
exeundi. atque cum omnibus earum pertinentiis. Nos memoratus secundus
Jordanus dei gratia Capuanorum princeps in prephato Monasterio sancti
laurentii. in perpetuum per hoc idem principale scriptum. Damus tradimus
concedimus ac confirmamus ad possessionem et potestatem ac dominationem
predicti monasterii. et jam dicti domini mathei dei gratia venerabilis
68
abbatis. eiusque successoribus faciendum exinde legaliter quicquid eis
placuerit. Remota ex his omnibus predictis omni inquietudine contrarietate.
et molestia. omnium principum successorum nostrorum. et vice principum.
Comitum. vel vicecomitum. iudicum. Sculdahorum. Castaldehorum aliorumque
omnium mortalium persone. Quod si quis hujus nostre concessionis
et confirmationis pagine contemptor. aut violator extiterit. aut contra hoc
principale scriptum hagere teptaverit. Viginti libras auri purissimi persolvat.
Medietatem prephato monasterio sancti laurentii. et jam prenominati
domini mathei venerabilis abbatis suisque successoribus. et medietate nostro
sacro palacio et soluta pena librarum auri hoc principale scriptum qualiter
continet. firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum.
Et ut hoc principale scriptum firmius credatur. et diligentius ab omnibus
observetur. manu propria subscribens illud corroboravimus et nostri sigilli
insigniri iussimus.
+
Ex jussione prephate serenissime potestatis scripsi. EGO PHILIPPUS
PALATINUS JUDEX in anno dominice Incarnationis. MCXX primo
et secundo anno principatus domini Jordani gloriosissimi principis Capue.
Datum capue in mense aprelis per indictionem quintadecimam.
Torna all'inizio