Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.98 » Pag 389 - 392

1.98
389
392

389
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo centesimo primo, mense februarius, decima indictione. Ego mulier
nomine Chira Nastasum, filia cuiusdam *** et que fuituxor Constantini, qui fuit
presbiter et que fuit ortus ex genere Grecorum, et que modo sum uxor Sparani,
qui nominatur Alfarane ac filii cuiusdam ***, eo quod intus civitatem Abellini
ante Amatus iudicem et aliosque subscriptos testes, declaro me abere case
fabrite solariate intus eadem civitatem Abellini propinquo heccla Sancti Nikolay,
quam et declaro me abere rebus qui sunt vineis et terris cum arboribus
390
suis intus abentibus in loco ubi Strata dicitur, ad communem cum ipsi filii
mei nomina eorum Iohannes et Leo et Todari, ubi ego predicta mulier declaro
me abere portione de quattuor sortis integram una sortem pertinentem michi
per ipsum scriptum meum morgincapht, quod aput me firmatum reteneor a parte
supradicto Constantino, qui fuit presbiter et que fuit primus vir meus, alia
die nostre copulationis secundum lege ab eo michi emissum adque firmatum.
Et congruum michi est ipse iamdicte case cum ipsis iamdictis rebus ex predictis
locis qualiter michi est pertinens a supradicto Constantino, qui fuit vir meus,
sicut ipsum iamdictum scriptum meum morgincapht continet, taliter illut donare
ipsorum supranominati filii mei Iohanni et Leoni et Todari, set dum ego
predicta mulier illut firmiter facere non possum secundum lege sine consensum
et voluntatem supradicti Sparanus, vir et mundoalt meus, in cuius mundium
me legibus subiacere congnosco. Ideo balde ego eum deprecavit ut iusta lege
illut michi consentire, quatenus ut hanc mea donatione secundum lege firmiter
permanere, ille nanque preces mea liventer exaudivit, sicut ego eum deprecavit
et iusta lege illut michi consensit. Quapropter ego que supra mulier, ideo sicut
michi congruum esse videtur bona etenim mea boluntatem et per hanc
quoque videlicet cartula donavi vobis supranominati filii mei ipsa iamdicta quarta
mea parte de omnibus rebus et casis meis de quantum quantoque michi est
pertinens a parte supradicti Constantino qui fuit vir meus in tocto comitatu de
Abellini totum adque in integrum illut vobis supranominati filii mei donavit,
una cum inferius et superiusque, cum viis et anditis suis, cum aquis adque
cum omnibusque suis pertinentiis, ad semper abendum et possidendum vos
qui supranominati filii mei quam et vestris heredibus et faciendum exinde omnia
quodcumque volueritis sine contradictione meaque iamdicta Nastasu et de
meis heredibus aut sine cuiuscumque recuisitionem. Unde pro cunta eadem mea
donatione confirmandum adque constaviliscendum continuo suscepit exinde a
vos supranominati filii mei iusta lege launegilt mantellum unum que inter nobis
combenit, finita est ipsa mea donatio; et unde obligo me ego que supra
mulier et meis obligo heredibus vobis supranominati filii mei quam et ad vestris
heredibus obligo me integram predicta mea donatione, velut prelegitur,
antistare et defendere nos vobis ab omnibus hominibus ab omnibusque partibus.
Quod si taliter ut dictum est ego et meis heredibus illut vobis vestrisque
heredibus non defensaverimus aut si nos ipsis exinde vobiscum qualibet intentione
preposuerimus per quambis modis, ideo ante omnia et viginti solidi
392
aurei constantinati boni ego qui super mulier et meis heredibus vobis supranominatis
filii meis et ad vestris heredibus pena componere obligavit, et in antea
per invitis illut vobis defensemus semper, velut prelegitur, per iamdicta
pena obligata. De qua per bona combenientiam ego que supra mulier nomine
Nastasu bona mea boluntatem et una cum consensum et boluntatem supradicti
Sparanus vir et mundoalt meus guadia vobis supranominati germani filii
mei Iohanni et Leoni et Todari dedi et mediatricem vobis posui me ipsa,
eo tinore ut amodo et semper oblig
o me et meis obligo heredibus vobis vestrisque
heredibus
ut hec supradicta mea donatione sicut supra legitur antistemus
et defensemus nos vobis secundum lege in omni ordine et ratione
sicut supra legitur et vobis obliobligati sumus per supradicta guadia et me ipsa
mediatrice et pena obligata et ea omnia quibus superius legitur fecit ego iamdicta
mulier nomine Nastasu per consensum et voluntatem supradicti Sparanus
vir et mundoalt meus adque pariter cum ipso secundum Langobardorum
lege. Quam te Iohannes notarium taliter scribere rogavi, acto Abellini
mense et indictione. Feliciter.
+ Ego Ioanne clericus.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
Torna all'inizio