Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.70 » Pag 172 - 174

10.70
172
174

172
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
eius millesimo septuagesimo septimo et tricesimo quinto anno
principatus domni nostri Gisulfi glorioso principis, mense
sebtembri quintadecima indictione. Nos Stephanus filius quondam
Leoni et Petrus filius quondam Ioanni et Dodona, qui sumus
vir et uxor, et Galia que fuit uxor quondam Leoni filii suprascripti
Ioanni et Viba filia quondam suprascripti Leoni, que
sumus mater et filia, clarificamus quoniam nobis est pertinentes
abere una pecia de terra cum arbusto vitatum quod commune avemus
in finibus Nucerie ubi Mortola dicitur, que est per ec finis
et mensuris iusto passu ominis mensuratis: a parte sebtemtrionis
fine Lidti filii quondam Musandi, passus viginti trex
et medium; a parte occidentis passus sebtuaginta trex; a parte
173
meridiei passus viginti duo; a parte orientis passus viginti sebtem,
revolbente in parte orientis per fine ipsius Lidti passus
viginti octo, et inde revolbente per fine ipsius Lidti in parte
sebtemtrionis et coniungens se usque at priora fine passus quinquaginta.
inclitum illut sicut suprascriptum est nos nominati omnes
suprascripti et suprascripte congruum est nobis communiter illut
exinde vindederimus ipsius suprascripti Lidti filio Musandi, et ipsa
Dodona obserbans ea que in Langobardorum regum
edicto scriptum de mulieres que rex suas consentiente viro suo
aut communiter vendere voluerit et mecum exet iste Petrus viro
meus in cuius mundium sum et duo parentibus meis qui michi Dodona
propinquiori sunt et una cum ipsis perreximus in presentia Mirandi
scriba et iudex et in presentia ipsorum parentum meorum
et iudex nullam me reclamavi pati ... violentia, nisi vona mea voluntatem
quartam partem de sortionem ipsius viri mei de ipsa rebus
quod michi pertinet per datum suprascripti viri mei dixit vendere
ut semper oc quod vendidero stavilem sit; et ipse iudex in ac
cartula manum ponet, quam Petrus scribam, cum notitia ipsorum
parentum meorum et de ipso iudex ac cartula scribat. et nos
iamdicte Galia et Viba, obserbans ea que in Langobardorum
legem regum edicto scriptum est ut, si quis mulier rex suas vendere
voluerit, non in absconso set in presentia principis aut iudici
vel sculdais, et nobis cum exet suprascripto Petrus mundoaldum
nostrum in cuius mundium sumus et ante duobus parentibus
nostris propinquioribus et una cum ipsis perreximus in presentia ipsius
Mirandi scribam et iudex, et sic ipsum iudicem rogavimus quia
quartam partem de ipsa rebus quod pertinuit predicto Leoni viro
et genitor noster diximus vendere sic et ipsi parentibus et mundoaldi
nostri nobis consentierunt et in ac vendictione manum posuerunt
et nos ipse venditrices fecimus ut semper oc quod vindederimus stavile
sit, set ipse iudex in ac cartula manum ponet, quam Petrus
scribam cum notitia ipsorum parentum et de ipso iudex ac
cartulam scribat. et vone nostre volunttatis nos nominati omnes
174
suprascripti et suprascripte tota et integra suprascriptam pecia de
terra per iamdictis finis et mensuris tibi suprascripti Lidti venundedimus
cum omnibus que intra eam sunt cuntisque earum pertinentiis
et cum vice de vie sue, ut semper sit in potestati tue et de
tui eredes faciendi ex ea quicquit volueritis. et probter confirmationem
uius vendictionis recepimus a te nominato Lidto tari auri
voni viginti quadtuor in omni deliverationem sicut inter nobis convenit,
de qua per vona comvenientia nos suprascripti Stephanus
et Petrus et Dodona et Galia et Viba guadiam tibi Lidti dedimus
et fideiuxorem tivi posuimus nosipsis et Iohannes filius Kadelaiti,
et per ipsa guadia obligavimus nos et nostris eredibus semper
defendere tivi tuique eredibus integra suprascripta nostra vendictione
sicut suprascriptum est per iamdictis finis et mensuris
cum vice de vie sue ab omnibus ominibus omnique partibus; et
quando volueritis tu et tui eredes potestatem abeatis modis illa
defendere sicut bultis cum omnibus moniminibus et rationibus quas
inde ostenderitis, et si sicut superius scriptum est semper taliter illut
tivi tuique eredibus non adimpleverimus et de omnibus suprascriptis
quicquam removere aut contradicere presumserimus per
qualibet modum, per ipsam guadiam obligavimus nos omnes suprascripti
et suprascripte et nostris eredibus componere tivi tuique
eredibus et cui ec cartula in manum paruerit triginta auri
solidos constantinatos et suprascripta vobis adimpleamus. Quam
te Petrus protonotarius scrivere rogavimus. Actum Nucerie. S.
+ Ego qui super Mirandus scriba et iudex.
Torna all'inizio