Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1020 » Pag 232 - 233

6.1020
232
233

232
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus salerni domni nostri guaimarii,
et quinto anno eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et surrentum, et primo
anno principatus domni nostri gisolfi eius filii, gloriosorum suprascriptorum eximii principi
et ducis, quam et primo anno ducatus apulea et kalabria, mense martio, undecima
indictione. Ideoque ego petrus filius quondam nucerini, sicut michi congruum est,
vona etenim mea, voluntate per anc cartulam ante subscripti testes benundedit adque ad
semper abendum confirmo vobis petri filio quondam petri et nucerini filio quondam landoni,
qui sitis thio et nepos, inclita sortione mea de duobus pecie de terra que sunt
cum castanieta et quertieta quod abeo in locum baniara; una ex ipse pecie hest a super
ipsa cisterna tuaque petri, et ipsa alia pecia, ubi dicitur da lu abellanietum in supra, ubicumque
inbentus dederit de ipsa sortione mea de ipse iamdicte peeie da la cisterna, et
da ipso abellanietum meum in supra inclita sortionem meam, quale legibus michi ebenire
debuit da consortibus meis et da germani mei inclitum illut vobis nominati petri et
nucerini benumdedit, cum omnia infra se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum
bice de bie sue, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus illut abendi,
dominandi, possidendi, omnia exinde faciendi quod volueritis, absque omni contrarietate
mea vel de meis eredibus aut cuiquam ominibus. Unde pro confirmandam et stabiliscendam
supradictam meam vinditionem ego iamdictus petrus a presentis recepi a vobis
supradicti petri et nucerini auri tari voni octo, sicut inter nobis combenit in omnes deliverationes;
finitoque vero pretium ipsum aput nos eam rationem, per vona combenientia,
ego iamdictus petrus guadia vobis predictis petri et nucerini dedit et mediatorem vobis
posuit meipsum; het per ipsa guadia obligo me het meis heredibus defensandum vobis
vestrisque eredibus inclita supradicta nostra bindictione ab omnes omines omnique partibus
et cum bice de bie sue; et quando volueritis per vos et per vestris eredibus; inde
siatis autori et defensori, potestatem abeatis bice nostra cum ipsa cartula et cumque monimen
et rationem quas inde abere potueritis, in omnibus inde causate het finem facite,
sicut bultis, ut ipsa nostra bindictio vobis defensetis, sicut supra legitur. quod si taliter
ut superius legitur, illut vobis vestrisque eredibus non defensaberimus, et de suprascripta
nostra bindictione contradixerimus, per quabis rationibus, ideo per ipsa guadia obligo me
233
et meis eredibus at componendum vobis vestrisque eredibus decem auri solidos constantinianos,
et, sicut superius legitur, illut vobis vestrisque eredibus defensemus per iamdicta
guadia et pena obligata. Quam te petrus protonotarius scribere rogabimus, actum
nucerie.
+ Ego iohannes
+ In hoc ego petrus affirmo.
Torna all'inizio