|
162
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense ianuarius, hoctaba indictione. ideoque ego alcoin notarius, qui et urso
bocor, filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, per anc cartulam mea bolumtate
ante subscripti idoneis hominibus donabi, adque ad semper abendum confirmabi tibi romoaldi
castaldi filio quondam petri inclita quartam partem de una pecia de terra bacua
cum aliquantum pastinum de locum felecta, hubi ad ipsa longa dicitur, salernitane finibus
intro hec finis et mensurie, ha parte septemtrionis fine bia qui discernit inter hec rebus
et alia rebus mea, sunt inde passi quadraginta sex: ha parte orientis fine, sicut termiti
et sepe discernit, sunt inde passi quinquaginta duo; et abinde rebolbente erga alia sepe
in parte orientis passi sex; et abinde rebolbente per fine mea, sicut trabersat labinario per
termiti qui ibidem posuimus erga ipsa fine mea, quod paratum abeo da potenandus, et deducente
in parte meridie, inde sunt passi triginta septem: ha pars meridie similiter fine
mea, sicut labinario descernit, inde sunt passi biginti sex: a parte occidentis fine bia
que discernit inter hec rebus et alia rebus mea et de consortibus meis, et coniungente
ad ipsa bia priore fine, inde sunt passi centum, totum mensuratum ad iusto passum homini;
de hec vero rebus per supradicte finis et mensurie, sicut dictum est, ego nominatus
urso notario qui alcoin bocor, inclita quartam partem exinde tibi nominati romoaldi castaldi
donabi, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bie sue
ipse, ad securiter et firmiter amodo et semper illud habendum, possidendum, dominandum,
omnia inde faciendum quod bolueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam vobis suprascripta
nostra donatione, iusta legem launegilt a te nominatus romoaldus castaldus
exinde recepi mantellum unum, sicut inter nos combenit. de qua per combenientia ego nominatus
urso notarius guadia tibi nominati romoaldi dedi, et mediatore tibi posuit iohannes
de locum propiciano filius godi; et per ipsa guadia obligabi me et meis filiis et eredes
amodo et semper defensandum tibi nominati romoaldi et ad tuis eredibus cuncta suprascripta
nostra donationem ha pars uxoris mee et da omnes homines homnique partibus; et
si taliter illud vobis defensare non potuerimus, tunc, sicut in lex langobardorum de donum
et launegilt continet, ita ego et meos filios et eredes inde vobis iustitiam adimplere
promittimus et obligamus; et si taliter omnia suprascripta vobis non adimpleberimus, sicut
163
superius legitur, aut si nos vel nostros eredes per qualibet rationem quesierimus illud
vel exinde vobis tollere aut contrare, vel quolibet causationes inde vobis preposuerimus,
aut aliquit de suprascripta remobere quesierimus, componere obligabi me et meos filios et
eredes tibi tuique eredibus triginta auri solidos costantinos, et omnia suprascripta per supradicto
hordine vobis adimpleamus; et quando tu et tuos eredes per vos ipsis bolueritis
auctores fieri de suprascripta nostra donationem, tunc bice nostra licentiam et potestatem
abeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale monimen
et rationem inde habere potueritis, et ut cartula ista in aliis modis non siad transmutata,
due cartule per uno tinore inde scribere rogabimus: ista quod vobis inde emisimus, et
alia similem cartulam inde nostre potestati retinemus. quod te petrus notarius scribere rogabimus,
actum salerno.
+ Ego ioannes me subscripsi
+ Ego dauferius notarius me subscripsi.
| |