|
188
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et iohanni filii eius
gloriosi principes, mense iunius undecima indictione. memoratorium factum a me iohannes
amalfitanus filio mauroni comitis, eo quod intus salernitanam cibitatem ante presentia domni
amati venerabili presuli sancte sedis salernitane, et ante eum astarent ademarius iudex et alii
supscripti nobilibus, per demandatione ipsius domni presuli coniuntus sum ad vonam combenientia
cum iohannes iudex advocator ipsius episcopii: ipse iohannes iudex pro vice ipsius episcopii
propter rebus ipsa de cetaria ubi ad fonti dicitur, quam ipse domnus episcopus per firma
cartula commutationis ordine datum abuit areghisi comiti filio iohanni per finis, sicut ipsa cartula
continet, et ipse areghisi per alia cartula rebus ipsa mihi datam abet. Nuc quidem, ut
diximus, per largietatem ipsius domni presuli et ipsum astante, per vona comvenientia guadia
189
mihi ipse iohannes iudex dedit et mediatorem mihi posuit maraldus filius quondam risi tali
ordine, ut diligenter absque omni colludio causare pars ipsius episcopii cum filii marini iudici
atrianensi de ipsa rebus de cetaria, quam ipse areghisi per ipsa cartula mihi dedit et pars ipsius
episcopii illut commutationis ordine ipsius areghisi datum abet; et si pars ipsius episcopii abincere
potuerint ipsi filii marini iudici vel suis heredibus de ipsa rebus, tunc nos abeamus illa,
sicut ipse cartule nostre continet; et si forsitans ipsi filii marini iudici et suis heredibus advincere
potuerint pars ipsius episcopii de ipsa rebus, et pars ipsius episcopii fecerint nobis exinde
iurare, ut nullum colludium cum eis exinde fecisset, tunc ab illo die in antea non queramus
abere defensores pars ipsius episcopii de ipsa rebus contra ipsi filii marini iudici vel contra suis
heredibus, set abeamus nos rebus ipsa securiter, sicut continet nostre scriptiones, quod a parte
de ipsi filii marini iudici exinde abemus, nec queramus ipsam compositionem ab ipso episcopio
que ipsa cartula commutationis continet; set tamen de aliis ominibus et partibus defenset nobis
ipsa rebus pars ipsius episcopii eiusque rectoribus et adimplead nobis omnia, sicut continet
ipsam scriptionem, quod pars ipsius episcopii exinde emisit ipsius areghisi. et si taliter etc: Composita
poena per quingentos aureos solidos constantinianos. verumtamen, ut diximus, si ipsi filii
marini iudici vel suis heredibus advincere potuerit pars ipsius episcopii de ipsa rebus, ab illo die
in antea pars ipsius episcopii non queramus abere exinde, ut dictum est, defensores contra
ipsi filii marini iudici, nec contra ominibus ipsis, qui ad pastenandum tultum abunt ab ipsi fili
marini iudici infra ipse finis; nam ab aliis hominibus et partibus defenset illut nobis pars ipsius
episcopii, sicut ipsa cartula continet, per supradicta hobligatione. et hunc brebem scripsi ego
aghenardus notarius qui interfui.
+ ego madelfreda
+ ego desigius
+ ego guido
+ ego qui supra ioannes iudex
+ ego qui supra ademari iudex.
| |