Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.47 » Pag 169 - 170

1/1.47
169
170

169
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo nono sed et romano
magno imperatore eius filio anno secundo die vicesima septima mensis
martii indictione quinta neapoli Certum est me iohannem humilem
presbyterum filium quidem domini gregorii: a presenti die promptissima
voluntate dono et trado tivi domino iohanni filio quidem domini theofilacti:
Idest integrum fundum meum positum in marilianum una cum tres
terras meas positas ibi ipsum ex quibus una terra nominatur ad pinum
cum intersicum suum alia terra qui dicitur arelianum tertia terra que
nominatur campu maiore utriusque: una cum arboribus et cum introitas
suas et omnibus sivi pertinentibus in quantum et quomodo mihi obvenit
a quidem domina anna honesta femina filia quidem domini gregorii relicta
autem quidem domini iohanni per chartula mea membrana scripta
quam et ipsa chartula mea tivi ea in presenti dedi cum omnia que continet
pro tua heredumque tuorum salbatione de quibus nihil mihi exinde
de aliquod remansit aut reservavi nec in alienam cuiusque persona
quod absit commisi aut iam committo potestatem: et a presenti die et
deinceps usufructum dierum vite nominate domine anne: a me tivi sint
in integro donatum et traditum in tua tuisque heredibus sint potestatem
queque exinde facere volueritis: et neque a me nominato iohanne humilem
presbyterum neque a meis heredibus nec a nobis personis summissis
nullo tempore numquam tu nominato domino iohanne aut heredibus tuis
170
quod absit numquam abeatis exinde aliquando tempore qualivet requesitionem
aut molestia a nunc et in perpetuis temporibus quia ita mihi placui
vona mea voluntate: Si autem ego aut heredibus meis contra anc
chartulam donationis ut super legitur venire presumpserimus et minime
adinpleberimus omnibus nominatis aut in aliquid offensi fuerimus per quobis
modum aut summissis personis tunc componimus tivi tuisque heredibus
auri libra una bytiantea et hec chartula ut super legitur sit firma
scripta per manus gregorii curialis per nominata quinta indictione +
+ ego iohannes presbyter subscripsi +
+ ego leo filius domini boni rogatus a suprascripto iohanne presbytero
testi subscripsi +
+ ego sergius filius domini iohannis rogatus a suprascripto iohanne
presbytero testi subscripsi +
+ ego leo filius domini gregorii rogatus a suprascripto iohanne presbytero
testi subscripsi +
+ Ego gregorius curialis complevi per nominata quinta indictione +
Torna all'inizio