Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.50 » Pag 154 - 155

9.50
154
155

154
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili sexta
indictione. Ante me Petrum iudicem Petrus et Guaiferius
germani filii quondam Guaimarii comitis coniuncti sunt cum
Desideo filio quondam Ferrandi clerici, et ipsi germani Petrus
et Guaiferius clarificaverunt sibi pertinere due pecie de
terris que sunt foris hanc Salernitanam civitatem in loco Nucerie
ubi proprio Malluni dicitur, et eas esse dixerunt per fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas. prima pecia
de terra que ad lavorandum retinet Iohannes qui dicitur Ursola:
a parte occidentis finis via et passus septuaginta
septem; a parte meridiei finis medio limite et passus sexaginta;
a parte orientis similiter finis medio limite et passus
sexaginta unum, et ab inde vadit in partem septemtrionis
secus viam passus decem et octo; ab ipsa parte septemtrionis
finis alia via passus sexaginta. secunda vero
est terra cum abellaneto: a parte orientis finis via passus
triginta duo; a parte septemtrionis passus quadraginta
duobus; a parte occidentis et passus triginta unum et cubitum;
a parte meridiei et passus quadraginta quinque et medium.
et sicut ipsis germanis Petro et Guaiferio congruum
fuit bonis eorum voluntatibus, per convenientiam, per hanc
cartulam venumdederunt ipsi Desideo totas et integras suprascriptas
duas pecias de terris per iamdictas fines et mensuras
quas ut suprascriptum est sibi clarificaverunt pertinere, cum
omnibus que intro eas sunt cunctisque suis pertinentiis et
cum vice de ipsis viis. ea ratione ut semper sit in potestate
155
ipsius Desidei et heredum eius et liceat illum et eius heredes
de eo facere quod voluerint, et propter confirmationem huius
venditionis ipsi germani Petrus et Guaiferius susceperunt
ab eodem Desideo statutum pretium auri tarenos bonos sexaginta
in omni deliberatione, sicut inter eos convenit. et per
convenientiam ipsi germani Petrus et Guaiferius guadiam ipsi
Desideo dederunt et fideiussorem ei posuerunt Landolfum filium
quondam Landonis comitis, et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes semper defendere ipsi Desideo
et illius heredibus integrum illud quod ei venumdederunt sicut
suprascriptum est ab omnibus hominibus, et tribuerunt ei
licentiam ut, quando ipse Desideus et suos heredes voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus munuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipsi germani Petrus et
Guaiferius et eorum heredes ipsi Desideo et illius heredibus
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes componere ipsi Desideo et illius
he[redibus] triginta auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi Iohanni notario
scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio