|
122
+ In nomine Domini. Vicesimo sexto anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense nobember
sexta indictione. Nos Iohannes filius quondam Maius
et Maria filia quondam Ursus, qui sumus sobrini frater et
soror, clarificamus nos abere integre nostre sortiones de rebus
nostris in Laurjiana et per aliis locis Lucanie, et congruum
123
nobis est unanimiter ab amorem omnipotenti Domino
et remedium anime nostre integra scripta res, nobis pertinentibus
undecumque vel quomodocumque per qualiscumque
ratione nobis inbentus dederit nobis rebus nostris pertinentibus,
offerimus illud in ecclesia monasterii Sancti Fabiani
que in Casacastri esse fundata dicitur. et ydeo coram Maurus
viscomes et eiusque licentiam et aliorum vonorum hominum
subscriptorum testium firmamus scriptas nostras rebus
sicut iam superius declaravimus per tota fine Lucanie et Cilenti,
cum omnia infra se habentibus omnibusque ex eas pertinentibus
et nostris successionibus cum aquis finis et vice de
viis, securiter semper pars ipsa ecclesia illud abendum dominandum
possidendum et omnia ex eas faciendum, quod pars
ipsa ecclesia placuerit et rectores prephati monasterii. de qua
per combenientiam ego eidem mulier una cu(m) ipso advocator
et mundoald meus et ego Iohannes gudiam dedimus
ad ipsum adbocatori prephati monasterii Landus nomine
et fideiussore exinde posuimus Petrus filius quondam Iohanne
de Sanco Martino et per ipsam gudiam obligamus nos
et nostris heredibus semper defensandum scripta res ad prefata
ecclesia da omnes homines et, quando pars ipsum monasterium
voluerit per se et cum abbocatori ipsa ecclesia
ipsa scripta res defendere, licentiam habeat cum omnibus
moniminibus et cum vice de moniminibus quas inde abere
et ostendere potuerit. quod si taliter nos iamdicti virum et
mulier, qui frater et soror sumus, et nostris heredibus ad
pars prephatum monasterium non adimpleberimus et aliquit
exinde minuare vel remobere voluerimus per nos vel per
summissas nostras, per ipsam gudiam obligamus nos ego
mulier per largitate de ipso mundoald meus et nostris heredibus
cum ipsa summissas nostras ad componendum ad pars
prefati monasterii et rectores eadem ecclesia et cui videlicet
scriptum nostre offertionis pro vice eadem monasterii in
manus paruerit quinquaginta solidos auri costantini et que
supra legitur in scripto hordine firmiter permaneat. Et taliter
124
scribsi ego Landus presbiter et notarius per rogum superdicti
viro et mulier et licentiam [prefa]to viscomes et interfui. S.
+ Signum manum qui supra Maurus viscomes.
+ Ego Lando presbiter.
| |