Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.109 » Pag 137 - 138

1.109
137
138

137
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri waimarii imperialis
patricio et quinto anno. principatus domni waimarii filio eius, mense augustus quintadecima indictione.
ideoque ego mulier nomine ametruda religiosa femina quum declarata suum a supradicta
potestatem per brebem sigillatum concessum aberet omnia rebus, qui fuit radelchis filio
meus qui sine heredibus defunctus est, et in eodem brebem mihi concessam et data est absolutionem,
ut me sola licere exinde facere vel iudicare quod mihi placuerit; modo quidem dum
congruum est mihi ipsos bindere, sic itaque benit in presentiam castelchis gastaldi et iudici et
omnia ei nuptiavit et brebem illut sigillatum, qualiter mihi data est absolutionem, eius presentiis
et quoram subscripto notario ostedit et relectus est, et taliter continebat. et nunc autem ego que
supra nominata ametruda, qualiter a superiis domnus noster mihi concessum est et datam est
absolutionem, ut sola me exinde liceret faceret quod voluerimus, in presentia supradicti iudici
meam vona et utilis dedeclaravit esset volumtas, per hanc videlicet cartulam benumdedit tivi
iohanni presbiteri, qui sint commorantem intus civitatem salernitanam, omnia et in omnibus
rebus substantiam qui fuit ipsius filii mei, quas et ipse filio meus per duo scriptionis cartule
hemtum abuit da lopenandus filio polcari et da rodelenda filia rodelaupi, que est rebus ipsa in
locum qui dicitur mitilianu ubi propio priatum vocatur, idest territorie, arbusta, pommiferis et
infructiferis suis, ubicumque vel quomodocumque de rebus ipsa inbentus fuerit, cum inferius
superiusque suis, cum propie finis et biebus suis et usus aquarum, et cum omnia intro se abentibus
totum in integrum eos tivi nominato iohanni presbitero benumdedit; unde nec mihi nec
cuilibet hominibus nichil restitit nec dicimus remanere sortiones, set, ut dictum est, trasactibus
138
nomine eos tivi benumdedit in omnibus ipso abendum, dominandum, possidendum et faciendum
quit volueritis. et unde pro stavilisscendam hec nostra bindictio, in presentis recepit a te nominatus
hemtorem meum statutum pretium, idest solidorum numerum decem de dinarios monetam
salernitanam abentes per solidum denarios duodecim; finitum vero pretium aput nos eam
vero rationem, ut a presentis dies et in perpetuis temporibus predicta nostra bindictionem tu
predictus iohannes presbiter quam et tuis heredibus in omnibus possideatis et faciatis quem
vellet volueris. de quibus me repromicto et hobligo heredes mea vobis qui supra iohannis presbiteri
quam et ad tuis heredibus, ut eaque nostra bindictio, ut dudum prelegitur, nos vobis ab
omnis homines inantestare et defensare promictimus. quit sim minime potuerimus, vel si nos ipsis
forsitans per quavis modis remobere aud retornare quesierimus, ante omnia questio nostra
sit bacuum et inanes et duplum supradicto pretium vobis conponere promictimus; et quod aput
vos fuerit inmelioratum vel factum edificium, subb estimationem pretii vobis restituamus, et de
colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria. simulque et ipse duo cartule, qualiter
ipse filio meus illos hemtum abuit, ipse vobis in defensionem ad semper abendum vobis dedit
pro vestra securitatem, et ut rebus ipsa cum eis vobis defensetis sicut continunt, et hanc cartula
bindictionis ut supra firme permaneat. quod te ursus notarius ut scribere rogavimus. actum salerno
mense indictione suprascripta feliciter.
+ ego qui supra castelchis me subscripsi
+ ego nantari me subscripsi
+ ego petrus testes
+ ego cusso teste
+ ego ademari me subscripsi.
Torna all'inizio