Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.832 » Pag 199 - 201

5.832
199
201

199
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus
princeps filius quondam domni guaimarii principis, mense februarius, quartadecima indictione.
Memoratorium factum a me iohannes filius quondam mansoni castaldi, eo quod
ante subscripti testes coniunctus sum cum mauro filio martini, propter quod iam sunt completi
annos duodecim, quod ego ipsius mauri traditum abuit de rebus, quod mihi pertinet
a parte mulieri nomine senda uxore mea, filia quondam truppoaldi, ad pastenandum
qui est rebus ipsa in locum qui dicitur ad forma mitilianense finibus, unde ab eius parte
brebem minime firmatum abeo. Modo autem, ut diximus, cum ipsum mauro sum coniunctum,
ut de ipsa traditione de ipsa rebus mihi brebem firmare; et ego pro taliter per vonam
200
comvenientiam tradidit ipsius mauri ipsa rebus ad lavorandum, qui est rebus ipsa
per as fines et mensuras: a parte occidentis fine via que modo se non andat, sunt per ipsa
via passi septuaginta nobem: a parte septemtrionis fine mea, sunt inde passi centum nonaginta
quattuor, et revolbente quasi in parte meridie passi septem, et abinde revolbente
in parte orientis per limite et aliquantum per ora de ballone passi septuaginta sex: a
parte orientis similiter fine mea, quod ad lavorandum retinet iohannes filius guisoni, sunt
inde passi quadraginta quattuor: a parte meridie similiter fine mea, sunt inde passi centum
nonaginta: totum mensuratum ad iusto passum ominis, tali ordine illut ipsius mauri
tradidit, ut amodo et semper, natos nascentes, ad sua et de suis eredibus esse potestati illut
tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis ibi faciendum iusta ratione,
et ibidem residere, et, ubi meruerit, illut cludere et semper illut clusum abere, et, ubi meruerit,
per ipso arbustum arbores et vites ille et suos eredes ibidem plantare et propagines
tragere, et perfectum illut annualiter de super et de subter totum per ipsa fines et
mensuras lavorare, et cultare, et operare, et studiare vonum, sicut meruerit, ut proficiant
et non dispereant, et cotidie ibidem residere et avitare. Ad completi autem amodo anni
tres abeant ille et suos eredes in tota ipsa rebus per ipsas fines et mensuras arbustum
totum vitatum, et vonum surtum, et operatum, et cultatum, sicut locus ipse est consuetudo
et perfectum meruerit exe arbustum, et sic illut mihi meique eredibus in ipso constitutum
adsingnare operatum et cultatum vonum, sicut supra legitur, et abinde in ante ille
et suos eredes; natos nascentes, illut tenere, et dominare, et lavorare, et operare annualiter
vonum, sicut supra legitur; et amodo et semper per omnis annum per tempore de
vindemie faciant me vel meis eredibus scire, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille
et suos eredes tota rebus ipsa abto tempore vindemiare et poma exinde colligere, et omnis
vinum exinde et poma ibique ad palmentum per medietatem dividamus: ipsum missum
nostrum tollad prius exinde medietatem, et ille et suos eredes ipsa alia medietate,
et ipsa nostra sortione de ipso vinum illis eos reponere ibique in domum suam in ipsa
rebus in organea nostra, quod nos ei adsingnata abemus, et ille et suos eredes organea
ipsa conciare et studiare vona, sicut meruerit, et ipso vinum nostrum annualiter faciant
nobis salbum, dum illut inde tulerimus, absque degeneratione et ingne; missum nostrum,
dum pro ipse vindemie ibidem steterit pro ipsa nostra sortione recipiendum, illis eum nutriad
secundum suam possivilitate, et palmentatica nobis dare; et de quod amodo et semper
in ipsa rebus seminaverint, deant inde nobis nostrisque eredibus terraticum secundum
consuetudinem de ipso locum. Tantum, quale tempore da ipsi tres anni completi in
antea ille et suos eredes rebus ipsa tenere et lavorare noluerit in supradicto ordine, tunc
201
inclita rebus per ipsas fines et mensuras clusa, surta, operata et perfecta lavorata perveniant
ad mea vel de meis eredibus potestatem, cum vice de via sua, et cum ipsa redita et
palmentum et cum ipsa organea, et illis licead inde exire cum omnis sua movilia. Seu et
si da ipsi tres anni in antea de ac terra salernitana exierit aliubi ad avitandum, aut si
amodo in antea talem fecerit culpam, unde in palatium aut aliis cuiuscumque persone cecidere
debuerint, tunc inclita rebus ad mea vel de meis eredibus perveniad potestatem:
preter si infra tribus anni reversi fuerint, vel de ipsa culpa ebaserint et voluerint rebus
ipsa in supradicto ordine tenere a parte mea vel de meis eredibus, potestatem abeant illut
tenere in supradicto ordine: tantum ipso annum quod ibidem redierit, si ipsa rebus lavorata
fuerit, per nos aut per aliis non tollad inde aliquod frudium ipso annum; de qua
per vonam comvenientiam guadia mihi ipse mauro dedi et mediatorem mihi posuit se ipsum
maurus; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum Constantini.
veruntamen oc recolimus, quia ipsa via qui est ab ipsa parte occidentis, est via
publica, et hunc brebem scripsi ego ademari notarius.
+ Ego roderisius
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio