Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1064 » Pag 11 - 14

7.1064
11
14

11
MLXIV
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus. Salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue et ducatus Amalfi, et septimo anno
ducatus illius sirrentu, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi
eius filii eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie,
mense aprelis, quartadecima indictione. Ante me amatum iudicem coniuncti sunt urso filius
quondam leoni, et romoaldus filius quondam iaquinti propter causationibus quod ante os
annos ipse ursus cum ipsum romoaldus causabit, Ut ipse romoaldus malo ordine introisset
in rebus pertinentibus eidem ursi, que abet in loco pastorano, et lirno, et sepes inde rupisset
et fobee ibidem fecisset, et. frudium inde tulisset, et rebus ipsa ei contrasset. Ipse
romoaldus dixerat, Ut in predictis locis pastoranu et lirno plures rebus abere, set nescire
de quale rebus cum eum causaret; ego inter eis iudicabi et illis guadiare feci pariter ad
ipsa rebus pergere cum iudicem et notarium, et ipse urso monstrarent eidem romoaldi de
quale rebus superius cum eum causabi, et per partes plicarent se cum suis rationibus et
secundum legem inter se inde finem facerent. Et ego, et illis, et. notarius, ad ipsa rebus
perreximus, et per ipsum ursu monstratam fuit ipsa rebus, et per partes ostederunt singula
iudicata de suprascripte causationibus, ubi ego testatus sum, et ipse urso ostedi inde
12
tres cartule. Prima cartula continet: Vicesimo quinto anno principatus domni gisolfi, mense
nobember, prima indictione. Et qualiter poto et alfanus germani filii quondam potefrit
tradiderat terra illorum bacua, que abebat iusto flubio lirno ad iohannes qui giczulo bocatur
filius mirandi molinator, ad pastenandum terra ipsa binea usque ad nobem annos
completi per finis et mensuras; de una parte fine bia, inde latitudo passi biginti octo; de
alia parte fine friderisi et radoaldi germani cuidam pandoni, sunt inde in medio loco passi
biginti duo; et de super capite fine ipse ripe, sunt inde passi biginti quattuor; et de pede
fine erga ipso flubio, inde passi biginti sex; ,et de alia quidem parte da flne supradicti friderisi
et radoaldi erga ipso flubio exiente in ipso poiu da supradicta bia, que discernit da
exdicta fine friderisi et radoaldi, et perbadit in predicte ipse ripe, inde passi biginti et
uno. Ec vero terra, qualiter superius finis et mensurie posite sunt, totum licead ipse iohannes
et eius heredes ipsa terra quantum inde potuerit, pastenare binea de bono bindineo;
et si cannietum vel salicetum ibidem ipse iohannes pastenaberit, per medietatem illut inter
se dibidere, ipsi germani medietatem et ipse iohannes et suos heredes medietatem, sicut
ipsa continet, scripta cartula ipsa per antipertus notarius; et ibi sunt scripti landenolfus
et ermetangus et pando. Secunda de ipse cartule Continet: quadragesimo tertio anno principatus
domni gisolfi, et primo anno principatus domne gemme uxori eius, et domni paldolfi
obtato filio eorum, mense agustus, tertia indictione. Et qualiter petrus diaconus filius
potoni et leo et garofalus, qui fuerunt congnati generi alfani, qui fuit germanus predicti
potoni, dibiserat suprascripta ipsa terra, que ipsum brebem continet, cum ipsum iohannes,
et statim ipse iohannes dibididit illut de ipsa binea fecerat due sortes. Una in pars occidentis
et alia in pars orientis; similiter et dibiderat ipsa terra cum cannietum et salicetum.
Una sorte fecit in pars meridie et alia in pars septemtrionis. Unde ipse petrus diaconus, et
poto, et leo, et garofalus comprenserunt sortionem de ipsa binea, partem illam ab occidente,
et de ipsa terra cum cannietum et salicetum compreenserunt partem illam a meridie;
et ipsius iohanni tradiderunt inde in sorte de ipso cannietum et salicetum, partem
illam a septemtrione, et de ipsa binea tradiderunt ei in sortem partem illam ab orientis
per finis et mensurie. A pars orientis fine supradicta bia, inde passi biginti sex: A pars
meridie fine ipsorum congati et predicti petri diaconi, inde passi quinquaginta; de super parte
a septemtrione fine iohannis filii rodelchisi et constantini filii iaquinti, inde passi quinquaginta:
ob occidente fine ipsa sortione ipsorum congati et petri diaconi, inde latitudo passi sedecim,
mensurati ad iusto passum omini, sicut ipsa cartula continet: scripta cartula ipsa per iaquintus
notarius, roborata per iaquintus et petrus. Tertia cartula continet: Vicesimo sexto anno
principatus salerni suprascripti domni nostri guaimarii, et sexto anno principatus eius capue,
13
et quinto anno ducatus illius amalfi et sirrentu, Et secundo anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domni gisolfi eius filii eximii principis et ducis, et primo anno ducatus
illorum apulie et calabrie, mense ianuarius, duodecima indictione. petrus atrianensis filius
bibi clarificaberat, quoniam ei pertinerat ab ipsum genitorem et genetrice sua rebus a
foras hanc cibitatem in locum lirno, et ipsius genitori suo pertinerat ab ipsum petrus archipresbiter
filius exdicti potoni et a dauferii filii radelchisi, et a mulier nomine landelsenda
filia quondam unoala et uxor predicti dauferii; et ipsa terra est cum binea et cannietum
uno teniente, et est per finis, sicut ipsa cartula continet, et postea ipse petrus ante ademari
comes et iudex, ipse petrus filius bibi suprascripta rebus venumdedi predicto ursi
filio leoni, per suprascripte finis, que ista tertia cartula continet: ab oriente fine ipsa bia
que pergit pastorano; a meridie fine de ipsa heredes friderisi et radoaldi, ab occidente
fine ipso flubio lirno, a septemtrione fine de heredes exdicti constantini. Tantum infra predicte
finis exsceptuaberat exinde quod ipsius ursi non. benumdederat ipsa suprascripta pecia
de terra cum binea, que est per longitudo da ambobus latera ipsi quinquaginta passi, et per
latitudo erga ipsa bia da parte orientis, ipsi biginti sex passi, et a parte occidentis ipsi
sedecim passi, quod ipsius iohanni in sorte obbenit, qualiter supra dixi: simulque et exsceptuaberat
inde ipse petrus filius bibi quod ipsius ursi non benumdederat tota sortione
de ipso cannietum et salicetum, quod superius ipse iohannes in sorte compreensi, qualiter
supra dixi; nam ipso aliut ipse petrus filius bibi ipsius ursi venumdederat, sicut ipsa cartula
continet, que scripta est per romoaldus notarius, et ibi scriptum ipsum ademari iudex.
Modo autem sunt coniuncti finem inde faciendum; set antequam per legem illut inter se
finirent, orta est inter illis convenientia: ipse urso manifestabit ipsius romoaldi de ipsam
sortionem, quod ipsius iohanni filii mirandi, qui fuit abus predicti romoaldi, in sorte obbenerat,
qualiter suprascripto brebem dibisionis continet, que est per longitudo de ambobus
latera sunt passi quinquaginta, et per latitudo a parte orientis per ipsa bia passi biginti
sex; et da parte occidentis passi sedecim. Similiter et ipse urso manifestabit ipsius romoaldi
de ipsa sorte, quod ipse iohannes compreensit de ipso cannietum et salicetum, qualiter
ipsum brebem dibisionis continet, ut semper ipse romoaldus et grimoaldus germani suo, et
illorum heredes, securiter habere ipsa illorum sortiones, qualiter ipse abio illorum in sorte
compreensit per ipsum brebem dibisionis, absque omni. contrarietate ipsius ursi et de illius
heredes. Et ipse romoaldus manifestabit ipsius ursi da ipsa mensura in parte occidentis et
in parte meridie, qualiter ipsum brebem pastenationis continet, et pro congnita causa mensurare
feci aliquantum de ipsa rebus ipsius ursi: A parte septemtrionis incipiente ab uno
termine qui fictum est, ubi se complunt ipsi quinquaginta passi, ab ipsa abiente in ipsa
14
parte occidentis passi sexaginta duo, usque in ipsum cannietum; abinde rebolbente rectum
in parte meridie, iusta ipso cannietum, passi quindecim, abinde rectum in parte occidentis
secus ipso cannietum, passi septem et cubitum, ab inde rectum in parte meridie, passi
undecim usque ad fine ipsius romoaldi, et de ipso germano suo. Ab ista mensura in parte
occidentis quod est ipso cannietum et salicetum, omni tempore fiant in parte septemtrionis
integra medietate, inde ipsius romoaldi et de ipso germano suo, et de illorum heredes, reliqua
medietate in parte meridie fiant ipsius ursi, et de illius heredes, ad faciendum inde
per partes, quod boluerit, sine una pars de alia contrarietate. Et per combenientia guadia
ipse romoaldus ipsius ursi dedi, et fideiussorem ei posuit seipsum; et per ipsam guadiam
obligavit se ipse romoaldus et suos eredes semper permanendum in suprascripta combenientia,
qualiter superius legitur, cum ipsum ursum et cum eius heredes. Et si taliter ipse
romoaldus et suos heredes cum ipsum ursum et cum suos eredes in suprascripta combenientia,
qualiter suprascriptum est, firmiter non permanserint, et suprascripta vel exinde
remobere aut contrare requisierint, per ipsam guadiam obligavit se ipse romoaldus et suos
heredes, componere ipsius ursi et ad illius heredes quinquaginta auri solidos constantinianos,
et in suprascripta combenientia, qualiter superius legitur, firmiter permanerent, et
semper ipse romoaldus et eius heredes faciant permanere in suprascripta combenientia,
quemammodum superius legitur, ipsum grimoaldus germano suo et illius heredes cum ipsum
ursum et cum eius heredes, per suprascripta guadia et obligata pena. et taliter pro parte
ipsius ursi te romoaldum notarium scribere precepi.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio