158
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi Anno ab Incarnatione
eius millesimo nonogesimo primo. die vicesima mensis octubris Indictione
quinta decima Amalfi. Nos rogerius dei gratia dux a presenti namque
die scribere et firmare iussimus vobis domino mauro gratia dei episcopus
Sancte sedis reginnensis hecclesie beate trofimenis christi martiris.
hanc chartam cessionis atque confirmationis: eo quod ante os preteritos annos
dominus mastalus qui fuit dux et patricius de civitate Amalfi et aliis
ducibus et patriciis ipsius Amalfitane civitatis dederunt et donaverunt per
eorum chartam cessionis in iam dictam hecclesia beate trofimenis inclitam
ipsam plagiam arena maris de reginnis minoris de quantum continet ipsam
iam dicta plagia de finem in finem et quanta terram bacua ibidem abuit.
et ipsi ante terrores ab illo tempore usque modo abuerunt et tenerunt et
dominaberunt eos et fecerunt exinde quicquid voluerunt pro hutilitatem
de suprascripta hecclesia modo autem vos suprascriptus dominus maurus
episcopus obsecrastis nos et petistis nobis exinde memoriam pro parte
ipsius hecclesia et faceremus vobis exinde chartas cessione et offertione
nos autem pro dei amore et de suprascripta sancta dei ecclesia et pro vestre
rationis et magnum servitium quod nobis exinde fecistis confirmamus et
tradimus vobis inclitam suprascriptam plagiam arena maris de reginnis minoris
de finem in finem quantum ipsa plagia continet. et quanta terra bacua
ibidem abet ut amodo et deinceps siat in potestate tua de te suprascripto
domino mauro episcopo at faciendum et iudicandum exinde pro hutilitatem
de suprascripta hecclesia omnia quod volueritis absque omni nostra
et de nostris posteris successoris contrarietate vel requisitione in perpetuum:
et si aliquando tempore quaviscumque nostris posteris aut quaviscumque
alia humanam personam magna vel parba contra hanc chartam nostre cessionis
atque confirmationis venire presumpserit et eam rumpere voluerit
illam personam abeat anathema et maledictionem a patre et filio et spiritum
sanctum et parte abeat cum iuda traditorem domini nostri ihesu christi et
componat vobis et in suprascripta hecclesia auri solidos mille bithianteos et
159
hec charta nostre cessionis atque confirmationis ut superius legitur firma
permaneat imperpetuum.
+ Ego leo iudex testis sum
+ leo filius sergii filii iohanne iudex testis est.
+ petrus iudex testis est
+ Ego leo scriba filius ursi scripsi.
|