Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1193 » Pag 219 - 220

7.1193
219
220

219
MCXCIII
A. D. 1054
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense februario septima indictione. Nos iohannes et gaido germani filii quondam teuderici,
sicut nobis congruum est vone nostre voluntatis per anc cartulam ante subscripti
testes venumdedimus adque ad semper avendum confirmamus vobis iohanni filio quondam
lupeni presbiteri, et gaiderisi filio quondam iaquinti, qui sitis consobrini fratres, avitatori
de locum airole actu mitilianense, tota et inclita terra cum casa nostra fabrita, quod nos
abuimus intus anc salernitanam civitatem in plaio de monte ubi residunt apumontisi ominibus,
qualiter conciata et edificata est; et est ipsa terra cum casa fabrita per as fines et
mensurias: de subter a parte meridie fine anditu, et inde sunt pedes quindecim; a parte
220
occidentis avet inde erga ipso muro de ipsa casa pedes decem et septem et uncie tres de
super a parte septemtrionis erga muro de ipsa casa et inde avet pedes sidecim minus
uncie tres. a parte orientis fine medio muro de ipsa casa et de alia casa nostra et coniungente
ad ipso anditum priore fine et inde sunt pedes sidecim et uncie quadtuor, totum
mensuratum ad iusto pede manum omini. ec vero supradicta terra cum casa ...
qualiter conciata et edificata est per ipse finis et mensuria et cum omnia intro se aventes
omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de ipso anditum, inclitam illam vobis nominati
iohanni et gaiderisi venumdedimus ad securiter et firmiter amodo et semper vos nominati
iohanni et gaiderisi et vestris eredibus illam abendum, dominandum et omnia exinde
faciendum quod volueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aut cuiqua hominibus
contrarietate vel requisitione. Unde pro confirmandam et staviliscendam anc nostra
venditione nunc a presentis recepimus nos a vos nominati iohanni et gaiderisi auri tari
voni sedecim, sicut inter nobis combenit in omnis deliveratione, de qua nos supradictus
iohannes et gaido per vona convenientia guadiam vobis supradicti iohanni et gaiderisi
dedimus et mediatorem vobis posuimus iohannes filius quondam ursi et nos ipsis. et per
eadem guadiam obligavimus nos et nostris eredibus amodo et semper defensemus vobis
vestrisque eredibus tota et inclita suprascripta terra cum casa per suprascriptas fines et
mensuras, qualiter superius legitur, cum vice de ipso anditum da pars de uxoribus nostre
et da riganda genitrice nostra, relicta suprascripti teuderici, filia quondam iohanni, et da
omnis omines omnique partibus, et quando per vos ipsis de suprascripta nostra vindictione
volueritis inde esset auctoris et defensoris, potestatem aveatis omnimodis exinde causare
et finem facere, qualiter volueritis, cum ista carta et cum omnibus muniminibus et
rationibus, quas inde avere potueritis; et si, sicut superius legitur, nos et nostris eredibus
illut vobis vestrisque eredibus non defensaverimus, et aliquit vel exinde removere aut
contradicere presumserimus per qualecumque ratione, per vona convenientia, et per suprascriptam
guadiam componere obligavimus nos supradicto iohannes et gaido et nostris
eredibus vobis nominati iohanni et gaiderissi et ad vestris eredibus quinquaginta hauri
solidos constantinos; et omnia, sicut superius legitur, vobis adimpleamus. et taliter scribere
rogavimus te truppoaldus notarius, actum salerno.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio