Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.923 » Pag 80 - 81

6.923
80
81

80
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo anno
principatus domni iohanni eius filii, gloriosi principibus, mense december, sexta indictione.
Ego iohannes filius quondam romoaldi, sicut mihi congruum est, per anc cartulam mea
bolumtate ante subscripti testes benumdedi tibi iohanni filio quondam mari, qui bocatur
falretra, quantum mihi fuit et est pertinentes abere a supradicto genitori et genetrice mea
de terra, cum casa de intus anc salernitanam cibitatem a subtus platea, que ducit ad porta
elini et propinquo ecclesia sancte marie pertinentem supradicto mangni principi et de germani
eius, et de due partis ipsa terra cum casa ad via qui descendit ab ipsa platea et
rebolbit et ducit ipsa via in parte orientis inter ipsa terra et casa et ipsa ecclesia, securiter
tu sopradictus iohannes et tuos eredes cuncta supradicta mea benditione vobis abendum,
dominandum, possidendum et omnia inde faciendum qnod bolueritis, absque omni mea
et de meis eredibus, aut cuiquam ominibus contrarietate vel requisitione, et pro confirmandam
vobis iam dicta benditionem a presentis accepi a te exinde duodecim auri tari boni,
sicut inter nos combenit: finitoque pretium ipsum aput me abeo. de qua per combenientia
81
ego supradictus iohannes guadia tibi nominati iohanni emtori dedi, et mediatorem tibi posui
godeni da locum selecta, qui est socero meus, filius quondam summi; et per eadem
guadia obligo me et meos eredes amodo et semper defensandum tibi tuique eredibus tota
ipsa mea benditione, cum bice de ipsa bia, a pars uxori mee et ab illis ominibus et partibus,
qui pro mea aut de ipsa uxore mea et de nostris eredibus partibus et datum quodcumque
causationes inde tibi tuique eredibus emiserit, aut preposuerit quodcumque causationes;
de aliis vero hominibus et partibus, et quando bolueritis ad ominibus omnique partibus
per vos ipsis inde auctores fiere, licentias et potestates abeatis in omnibus inde causare
et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale moninem et ratione inde abueritis, quia
omnis mea pertinentia de omnis moninem de ipsa terra cum casa pertinentem tibi benumdedi
ad faciendum quod bolueritis, et si taliter etc. Sequitur consueta formula. et taliter
scribere rogabimus te petrus notarius, hactum salerno.
Ego ademari notarius me subscripsi
+ Ego ioannes me subscripsi.
Torna all'inizio