Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 460 - 461

460
461

337
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione eiusdem m. c. xxx. iii mense aprilis, indictione xi feliciter, Christo auctore. Ego quidem BUIANUS aretinus episcopus manifestus sum, quia pro amore Dei et remedio anime mee per hoc scriptum nostre convenientie spondeo et promicto tibi Angelo abbati monasterii sancti Fidelis, quod si aliquo tempore ecclesia sancti Fidelis in fra totum aretinum episcopatum aliquid iure adquirere potuerit, ego adiutor et defensor in omnibus ero; ita tamen ut sub tutela nostrorum episcoporum semper sit; et insuper pro me et meis successoribus, quod ea, que ipsam monasterium habet in nostro episcopatu aut deinceps habebit, nos vero non tollemus, neque contendemus, set contra omnes personas adiutorem et defensorem bona fide, sine fraude et dolo herimus, ut ea omnia, que ipsa ecclesia in nostris partibus habet vel est habitura, pacifice et secure possidere valeat, sine omni nostra nostrorumque successorum contrarietate. Et quod fieri non credo, sed si forsitan ego qui supra Buianus aretinus episcopus aut mei successores contra te prefatum Strumensem abbatem aut tuos successores in aliquo de iamdictis rebus presentibus vel futuris presumpserimus agere, tollere vel contradicere, et que supra scripta sunt non observaverimus et non defenderimus, tunc obligo me meosque successores eidem ecclesie componere penam bonorum denariorum libras viginti, et post solutionem pene hec firma permaneant. Unde hoc scriptum scribere rogavi.
Actum Biblene feliciter.
Signa manuum Griffuccii de Tuglano et Rigitti filii Wilelmi et Griffuli Arnuscii et Reinerii da Cruci rogatorum testium. Ego Buianus aretinus episcopus et comes ss. Ego UGO iudex et notarius interfui, scripsi et complevi.
Torna all'inizio