Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.219 » Pag 11 - 12

2.219
11
12

11
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mense
nobember sexta indictione. memoratorium factum a me gregorius presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi una mecum adesse petrus castaldus advocatorem meum, eo quod ante subscripti
testes per bona combenientia guadia nobis dederunt adi filius iohannis et iohannes filius ursi,
qui sunt socrum et genero, et se ipsis nobis mediatores posuerunt, et per eadem guadia obligaverunt
se suisque eredibus amodo et usque quindecim anni completi tenerent ad suam
potestatem terra cum arbustum et bacuum, quod pars iamdicte ecclesie abet in locum barbazzano
finibus nucerie; qui abet finis de una parte fine bia publica et pertanget in terra, qui
fuit mauriperti, et inde coniungit in ipsa bia qui ibidem intrant et bia, qui badit in curte que
fuit iohannis clerici, et pertanget in terra ipsius iohanni clerici, sicut bia commune discernit;
et de alia parte fine terra qui fuit de eredes maurici, sicut semita discernit, et exiente in
ipsa bia qui ad ecclesia sancti polisti deducit; et de alia parte fine terra supradicte ecclesie
sancti polisti: et de alia parte fine terra de eredes grisioni clerici et reconiungente in ipsa
bia publica quod est priore fines. hec vero res, qualiter ipse finis posite sunt, totum in integrum
eos tenere ad suam potestatem tenendum et dominandum, et fobee et omnis sua utilitate
ibidem faciendum, et casa ibi facerent, et ibidem residere et abitare, et annualiter ipso
arbustum lavorarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut bene pareat lavoratum,
et ubi meruerit illos propaginare et arbores plantarent et salbum eos facerent, et
hoc annum illis facerent nobis una bucte capientem horne decem et ad tempum facerent nobis
una alia tale bucte, et per tempore de vindemie faciant illis scire pars predicte ecclesie
et ibidem dirigamus hominem ad recipiendum ipsa nostra sortione, et illis eos vindemiarent,
et quantum vinum et poma inde exierit, per medium inter nos dibidamus: pars nostre
ecclesie tollad eos medietatem, et illis medietatem, et illis ipsa nostra sortione portarent
12
usque ipso castellum, et ponent eos in casa sua in ipsa organea et faciant eos salbum, dum
inde illut tollamus absque degeneratione et igne; et qualem hominem pars eidem ecclesie
ibidem direxerit pro ipsa sortione recipiendum, illis eum notrire, dum ibidem fuerit, secundum
sua possibilitate; et que annualiter infra ipse finis seminaverint, darent inde terraticum
in ipsa ecclesia secundum consuetudinem de ipso locum. ad completo ipso constitutum,
si illis vel eorum eredibus inde exire voluerit, licead illis inde exire cum omnis sua causa
et ire ubi voluerit: tantum ibidem dimittant ipsa casa de ligna, quod ibidem factam abuerint,
sicut conciata vel edificata fuerit. quod si taliter omnia suprascripta in pars eidem ecclesie
non adimpleverint et quesierit aliquit exinde remobere aut contrarent, decem solidos
costantinos componere obligaverunt se suisque eredibus nobis nostrisque successoribus et in
pars iamdicte ecclesie. et ego petrus notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego lamfreda
+ ego madelmo
+ ego madelmo.
Torna all'inizio