Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.855 » Pag 236 - 238

5.855
236
238

236
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi principis,
filii quondam domni guaimarii principis, mense octuber, secunda indictione. Memoratorium
factu a me petrus presbiter et primicerius ac filius quondam iohanni. Eo quod ante
presentia domni Adelferii venerabilis clerici et abbatis ecclesie sancti maximi, qui est ille
unum de dominii ipsius ecclesiae, et ibidem adessent ydoneis hominibus, per iusssionem et
largietatem ipsius domni abbati una cum amatus advocator ipsius ecclesie tradidi bassalli
filio iaquinti abitator de actu nuceria, ubi nobara dicitur, tres pecie de terris cum arbustis
vitatis et pomis pertinentes ipsius ecclesie, quod ego in beneficium teneo a pars ipsius
ecclesie et sunt in ipso vocabulum nobara; una ex ipse pecie per ec finis et mensuriis. A
partibus orientis fine bia publica, sunt inde latitudo passi triginta quadtuor, et inde abiente
et rebolbente per ipsa bia in pars septemtrionis sunt inde passi nonaginta quadtuor: da
parte occidentis fine medio limite, sicut sepe discernit, sunt exinde passi decem et octo
et medium: A pars meridie abet de longitudo passi nonaginta tres; secunda pecia per has
fines et mensuras: de una parte sicut limite et sepe discernit, inde sunt passi quindecim
et pedem unum: de alia parte fine maranci et de heredes petri et fine ecclesie sancte marie
pertinentes de heredes maraldi, sicut limite et sepe discernit, inde sunt passi septuaginta:
de alia parte fine predicte ecclesie sancte marie, sicut limite discernit, et inde sunt passos
decem: de alia parte fine de eredes costantini, et inde sunt passi septuaginta octo;
tertia pecia ibique a suptus: de una parte fine de heredes quondam unoale, inde passi
duodecim: de alia parte fine de eredes adelgari, sicut limite discernit, unde fuit bia antika,
et inde passi triginta quadtuor: de alia parte fine ecclesia sancte marie, sicut limite
discernit, et inde passi quindecim et medium: de alia parte fine que fuit benedicti clerici,
quod tenet archiepiscopio salernitano, sicut termiti ficti sunt, indeque passi triginta quinque
et pedem unum mensuratum ad iusto passum hominis; tali hordine, ut amodo et
semper ad sua et de suis heredibus, quod sunt filiis suis, sint potestatis illut tenendum
et dominandum, fobee et omnis sue hutilitatis ibi faciendum iusta ratione, et in casa ipsius
hecclesie, qui est in ipsa priore pecia, qui est de unum applictum ipsa casa, abitaret ille
sive filium suum, et organea ipsius ecclesie qui ibi sunt, semper illas ibi salba abere, et
237
quando hopus fuerit, ipsa casa conciare et coperire, sicut meruerit, et si ibi plus iuniere
voluerint in ipsa casa, potestatem aberet quantum voluerit, ubi sedeat ille vel filiis suis,
et tote ipse tres pecie, unde meruerit, cludere et cluse ille aberent, et annualiter amodo
et semper ille et filiis suis, natos nascentes, tote ipse tres pecie laborarent de super et de
suptus, sicut locus ipse meruerit, hoc est, ararent et seminarent, quale semente ibi meruerit,
et propaginaret ipsa arbusta, et vites at arbores ponere seu poma, ubi meruerit,
et illut annualiter cultare et studiarent de super et de supter, ut amodo et usque decem
annos perfecte sint ipse pecie arbustate, et vitate, et cultate, et hoperate, et da inde in
antea semper sic illas similiter laborare et cultarent, ut semper in melius proficiant et
non dispereant, et bone pareant laborate et cultate, curam et vigilationem inde aberent
et salbum illut facerent iusta ratione. Et annualiter pro vindemie scire faciant me vel
pars ipsius ecclesie, ut illuc dirigamus missum nostrum, et illis tota ipsa arbusta apto
tempore vindemiare, et vinum ipsum ibidem ad palmentum procuraret et poma exinde
suis temporibus colliierent; et de omnis vinum et poma quam inde exierit, tollat missus
nostrum medietatem, et illis medietatem; et ipsa medietate nostra de ipso vinum illis reponad
per annum in ipsa casa in ipsa organea nostra indeque, qui per illis sint per annum
bona conciata et studiata, et faciat nobis salbum ipso vinum nostrum, donec illut
inde tollamus absque degeneratione et ignem; et dum ipso vinum inde tulerimus, ipsa
organea labare, ut non pereant; et dum ibi steterit per annum pro ipsa vindemia missum
nostrum, illis eum notriret secundum suam possivilitatem, et equum de ipso missum nostrum
similiter notriret, dum ibi steterit, sicut meruerit, et palmentatica nobis darent per annum
unum parium de galline bone; et de quod per annum ibi seminaberit, terraticum inde
daret ibique ad missum nostrum ibique ad aream secundum consuetudo ipsius locis, et
totum ipso aliut victum sivi aberent, et stetit pars ipsius ecclesie ipsa traditione ipsius
bassalli et suos filios, natos nascentes, defensandum cum bice de bia sua da omnes homines
omnique partibus; et quale tempore illut tenere noluerit da ipsi decem anni in antea,
tunc inclite ipse pecie cultate et hoperate de bonis arbustis vitatis, seu pomis, remittant
ad potestatem nostra, vel de pars ipsius ecclesie, cum ipsa casa clusa coperta bona, sicut
meruerit, et cum ipsa horganea salba, et ipse pecie cluse sint, unde meruerint, et ille
et suis filiis licead inde exire cum sua causam et pergat, ubi voluerint. Unde per combenientia
guadia mihi dedit ipse bassallus per absolutionem ipsius iaquinti genitori sui, et
238
mediatores mihi posuit se ipsum et citro cognato suo, qui abitat in locum mitilianum,
ut si taliter etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum Constantini. Quod scripsi ego
myrandus notarius.
+ Ego dauferius notarius me subscripsi
+ Ego iaquintus.
Torna all'inizio