Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 520 - 524

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
520
524

389
Isti sunt testes aretine ecclesie apud s. Quiricum in Osænna examinati.
1). Petrus presbiter plebanus sancti Valentini iuratus dixit: Eram quasi annorum XIIII
tempore Gualterii aretini episcopi, et eram subdiaconus ab ipso factus, et eram apud
sanctum Valentinum de Fullonica in obsequio presbiteri Ugonis in ipsa plebe sancti
Valentini. Tunc vidi predictum episcopum G(ualterium) in eadem plebe, et vidi eum
in prandio et in* cena: dixit mihi tunc magister meus, scilicet Ugo, quod ille dominus episcopus
G(ualterius) tunc faciebat circam per plebes suas, e quibus una erat ipsa plebs
sancti Valentini. Profectus inde ipse episcopus G(ualterius) ivit ad alias plebes suas, ut
dicebat ille magister meus Ugo, pertinentes ad circam. Post hoc, ut dicebatur palam,
episcopus ipse G(ualterius) coram papa Calixto de crimine fuit accusatus incesti; deinde
convinctus, ab ipso domino papa depositus fuit. A cuius depositione post IIII menses
electus fuit in episcopum aretinum prior de Camalduli, qui dicebatur Guido et agnominabatur
Buccatorta, et factus episcopus a domino Calixto papa: sub quo Calixto sine
questione per v annos tenuit omnes has plebes et ecclesias de quibus facit questionem
senensis ecclesia contra aretinam. Post v annos illos exactos, ut dicebatur palam, senensis
episcopus, ut puto, Gualfredus conquestus fuit domino pape Calixto de episcopo
et ecclesia aretina; asserens quod tenebant plebes vel ecclesias istas suas, ut dicebat,
de quibus, ut est questio nunc inter aretinum et senensem episcopos, et ab iso domino
papa quesivit inde iustitiam. Tunc dominus ipse papa Calixtus citavit ad presentiam
suam predictum (Guidonem) aretinum episcopum, et prefixit illi certum diem quo
esset in presentia sua super antelibata questione sufficienter instructus contra senensem
episcopum. Sed ipse aretinus episcopus G(uido) apud Camaldolum intentus cuidam cause,
nisi, ut mihi videtur, per dies v ultra diem et terminum a domino papa prefixum sibi
distulit se apostolici conspectui presentare. Eapropter dominus papa motus, ut dicebatur,
possessionem illi et ecclesię aretine abstulit presignatarum plebium seu ecclesiarum
super quibus ei facta fuit ab ipso episcopo senensi querela; et dedit ipsam possessionem
senensi episcopo et ecclesię sue: et ex tunc, ut recolo, fere per annum
ecclesia senensis possedit ecclesiam s. Quirici, in qua et plebanum constituit, ut dicebatur,
presbiterum Teuzonem, quem vidi hic et audivi eum nominare plebanum, et publice
dicebatur hic esse pro senensi ecclesia.
p. 521
His itaque gestis, quamquam auctoritate domini pape Calixti expoliatus esset aretinus
episcopus, ipse tamen a romana ecclesia non discessit quousque papa Calixtus
obiit, et fuit papa* Honorius substitutus. Ut autem mihi videtur, post illam expoliationem
non vixit Calixtus ulra IIII or menses. Honorio itaque subsequenter facto summo
pontifice,
prefatus aretinus episcopus G(uido) ei lamentatus est, ut dicebant, super eo quod
papa Calixtus abstulisset ei possessionem predictarum ecclesiarum, quas pape Calixti
predecessores et etiam idem ipse Calixtus confirmaverant ecclesie aretine. Ad hoc itaque
dominus papa Honorius ad se venire fecit senensem episcopum, et coram eo ventitata
fuit causa de predictis ecclesiis, ubi nominatim affluit iudex Saracinus Nermichi cum
aretino episcopo. Obtinuit in causa aretinus episcopus tunc contra senensem episcopum,
et iudicio romane curie, recuperavit possessionem predictarum sicut erat fama communis.
Non enim ego hec vidi, sed audivi.
His ita Rome gestis, regressus est episcopus G(uido) et prepositus Buianus cum eo.
Episcopus G(uido) abiit Aretium, Buianus vero prepositus divertit huc; et existens extra
burgum istum s. Quirici, gratulabatur foris et exultabat de acquistione tanti trihumphi.
Non intravit huc, sed abiit post episcopum apud Aretium. Episcopus G(uido) expectavit,
ut divulgabatur, nuntium domini pape Honorii, qui apostolici auctoritate debebat
episcopum ipsum in possessionem restituere predictarum ecclesiarum. Venit postea nuntius
ille grossus et crassus et raucus. Hoc enim videlicet oculus meus vidit, et audivit
auris mea; et erat illi nomen, ut opinor, Divizus. Tunc episcopus ipse Guido cum illo
nuntio domini pape Honorii venit ad plebem s. Valentini; sed antequam accederet ad
plebem ipsam episcopus, dixit mihi prenominatus presbiter Ugo magister meus: Ecce
nuntius domini pape; venit cum episcopo aretino, ad revestiendum eum de ista ecclesia
et de aliis unde est litigium inter ipsum et episcopum senensem; et subsequenter venit
ad ipsam plebem s. Valentini, et, me vidente, receptus fuit in sonitu campanarum, me
etiam sonante cum aliis, cum cruce, incenso et aqua benedicta et in cantu responsorii,
quod est: Ecco sacerdos magnus . Erat autem campanile foris ante ecclesiam, et tunc
continuo
prefatus nuntius pape Honorii revestivit eum de plebe ipsa per funes campanarum,
quas ego tenebam in manu mea, et posuit in manum illius; et tunc prefatus Divizus
clausit portas ecclesie et aperuit eas, et posuit eas ambas in manus eius, scilicet episcopi
G(uidonis); et ivimus ad altare, et ibi posuit pannos altaris in manum eiusdem
episcopi, et in hoc modo revestitus est. Et etiam ibidem hospitati sunt in sero illo;
ipsi enim post nonam venerant. Mano autem facto, ipse episcopus cantavit ibi missam
et sermonavit, sic incpiens, si bene recordor: Imitatores mei estote, sicut filii karissimi.
Post missam ibi pransus est, et postea abiit inde ad plebem sancti Donati de Bibiano;
et similiter ab eodem Divizo idem episcopus de ipsa plebe, me vidente, revestitus est
per funes campanarum et per ecclesie portas ab eodem Divizo clausas et apertas et per
pannos altaris. Similiter autem iderm episcopus ab eodem Divizo revestitus est de omnibus
aliis plebibus litigiosis per funes et portas et pannos altaris earumdem ecclesiarum,
vidente et presente, exceptis duabus plebibus, scilicet plebe de Mesule et plebe s. Constantii,
ubi ego ad revestiendum non interfui.
Specialiter autem illud est memorandum, quod idem episcopus aretinus cum predicto
p. 522
Divizo nuntio domini pape appropiavit burgo huic s. Quirici, et ibi foris mansit in loco
ubi dicitur a le Prata; et, ut sermo erat, misit ipsum Divizum in burgum istum, dicens
ad eum: Vade in burgum et ad plebem, et si videris quod possis me reducere in casam
meam pacifice, et si potes me revestire de ea in quiete, mihi placet; alioquin illuc
non veniam, qua nolo quod inde sit bellum propter me. Tunc intravit in burgum
istum Divizus et cum eo Buianus prepositus aretinus, omnibus introeuntibus; senenses
qui erant hic cum burgensibus loci huius, quorum maior pars favebat senensibus, expulerunt
ipsum Buianum et socios eius, quorum uni precisa fuit manus. Divizus tamen non
expulerunt. Videns igitur epscopus illum cui manus erat amputata, et manum adhuc pendentem
*a brachio*, ingemuit et planxit, et inde misit ad Divizum dicens: Adhuc vides
si potes me restituere pacifice in casa mea, sin autem ibo ad dominum papam. Sero ergo,
illo nam post horam nonam accesserat episcopus, et etiam ego cum suis, remansi hic.
Divizus placavit populum, vias expediri fecit et dirigi, et mane misit ad episcopum et
fecit eum venire ad ecclesiam istam sancti Quirici; et me presente et vidente, portas
has, que sunt a strata, ipse Divizus clausit et aperuit, et in manus illius posuit; deinde
posuit in manum eius pannos altaris; tertio loco posuit in manus funes campanarum:
Sic enim erat series rerum et adhuc, ut cernitis, est. Ex tunc continue sine intermissione
nunc usque possedit aretina ecclesia; et ex quo restitutio hec facta est per Divizum
sunt anni LII et plus.
Sunt autem omnes ille plebes, de quibus ipsa restitutio facta est, XVIII. Earum nomina
sunt hec: plebs de Misula, plebs s. Constantii, plebs. s. Valentini, plebs s. Donati,
plebs s. Viti, plebs s. Quirici, plebs sancte Restitute, plebs s. Marie, plebs s. Stephani,
plebs in Malcena, plebs s. Petri in Pava, plebs de Salto, plebs de Asciano, plebs de
Rapolano, plebs s. Viti, plebs s. Iohannis in Vescule, plebs s. Marie in Pachina,
plebs s. Felicis. Quod autem questio fuerit de monasteriis nescio.
Defuncto autem Honorio,successit papa Innocentius et defuncto G(uidone) predicto aretino
episcopo, sucessit ei episcopus Buianus. Defuncto Buiano, successit ei Maurus; cuius
Mauri tempore senensis episcopus*, nescio quis, de predictis plebibus adversus aretinum
episcopum Rome conquestus est Innocentio pape. Vocatus fuit episcopus Maurus a papa
Innocentio. Ivit Romam, et ego, iam factus presbiter, fui secum, et fuimus in domini
presentia pape ad Lateranum; et episcopus senensis similiter. Et tunc senensis episcopus
adversus aretinum episcopum iustitiam quesivit a domino papa de X et VIII plebibus.
Tunc dominus papa dedit utrique diem in quo essent coram eo et prosequerentur
causas suas. In die sibi dato dominus aretinus in presentia domini pape fuit propter
hoc; senensis vero episcopus non adfuit. Similiter autem et secunda die aretinus episcopus
affuit senensis vero non, licet et esset Rome; sic et omni die usque ad octavam,
et ego semper affui cum episcopo in illis diebus. In octavo ergo die dominus aretinus
episcopus, me audiente et vidente, dixit domino pape: Domine pater, mora ista nimis
me gravat; consulite quod agamus. Tunc ait ei dominus papa: Adhuc expecta per alias
dies VIII. Et episcopus aretinus ita fecit. Sed nec in sequentibus VIII diebus senensis
p. 523
episcopus se presentavit ad causam. His itaque decursis diebus, hanc absentiam episcopi
senensis aretinus episcopus domino pape insinuavit, et ait ad eum dominus papa
cum esset v feria: adhuc expecta eum usque sabbatum et etiam usque ad diem lune.
Quod et dominus aretinus fecit; sed neque interim senensis episcopus se presentavit
domino pape, nec alius pro eo. Tunc in ipso che lune dominus aretinus episcopus, me
presente, a domino papa petivit et impetravit licentiam redeundi Aritium. Et ait tunc
ei dominus papa: Vade cum Dei benedictione, et sicut tenuisti ita teneas: senensis episcopus
vacuus venit et vacuus recedat.
Ex tunc ecclesia aretina usque modo tenuit et possedit. Querela tamen, ut audio,
renovata fuit a Rainerio episcopo senensi apud Signiam in presentia huius domini
pape Alexandri adversus aretinam ecclesiam tempore Ieronimi episcopi aretini; sed tamen
ecclesia aretina nichilominus possedit et possidet.
Recolo autem quia cum essem annorum quasi XVIII eram apud domum s. Donati
Aritii, et dicebatur quia sicut Gualterius episcopus aretinus tenebat tunc illas XVIII plebes
litigiosas, sic ante eum tenuerat easdem Sigifredus aretinus electus, sic et ante Sigifredum
Constantinus episcopus, sic et ante Constantinum Emmo episcopus, sic et alii
a tempore Alessandri pape.
2). Guilielmus de Subiano iuratus dixit: Eram natus annis circiter xx, et tunc senensis
episcopus, nescio quis, Rome, sicut dicebatur, conquestu fuit domino pape, ut puto,
Calixto, de aretino episcopo G(uidone) Buccatorta super plebe ista s. Quirici et super
quibusdam aliis plebibus. Misit ille dominus papa ad G(uidonem) aretinum episcopum,
ut super his plebibus responsurus in certo die, quem sibi constituit, se conspectui apostolico
presentaret. Sed episcopus ille, causis intentus apud Montem Fatukium, non
presentavit se domino pape in termino sibi dato. Quod videns dominus papa senensem
episcopum conspectui suo presentem, de litigiosis illis plebibus investivit. Et senensis
episcopus tenuit eas, ut audivi, per III vel per IIII or menses ad plus. Aretinus
autem
episcopus G(uido) Romam ivit post terminum, ut dictum est, et ante pedes domini pape
misericordiam petiit, et iustitiam ecclesie aretine repetivit ab ipso super plebibus episcopo
senensi concessis; et dominus papa promisit ei iustitiam super ipsis.
Dum episcopus expectaret iustitiam, ille papa obiit et successit Honorius,a quo similiter
idem episcopus aretinus G(uido) iustitiam postulavit de antedictis plebibus; a quo
domino papa Honorio senensis episcopus, nescio quis, sed, ut dicitur, Gualfredus aut
Rainerius, citatus, ivit Romam; et tunc senensis episcopus et aretinus episcopus G(uido)
litigarut coram ipso domino papa, et aretinus vicit ipsam causam super antefatis plebibus,
et victor redivit Aritium. Tunc de domo mea ivi ad domum s. Donati cum Roma
redisset episcopus, et vidi ibi ipsum episcopum G(uidonem) et nuntium domini pape
cum eo, qui venerat ut poneret eum in tenere de predictis plebibus. Tunc, me vidente
et audiente, divulgabantur inter omnes verba de talibus gestis Rome et de nuntio domini
pape, qui hac de causa venerat ut de illis plebibus episcopum investiret.
Post hec ego ivi cum episcopo per omnes fatas plebes litigiosas, et prefatus nuntius
p. 524
investivit eum sigillatim de omnibus illis plebibus per funes campanarum et per portas.
Quos inveniebat episcopus plebanos in illis excludebat, et deinde instituebat eosdem pro
velle suo. Novissime autem omnium, si bene recolo, venimus ad istam plebem sancti
Quirici ante vesperas. Episcopus remansit foris extra burgum, et nuntius vero domini
pape utique unus grossus et crassus intravit huc in burgum et hospitatus est; intravit
etiam tunc unus de aretinis ad emendum panem et senenses preciderunt ei manum.
Mane introivit aretinus episcopus in burgo et nullum de senensibus hic invenit, nec
etiam clericum pro senensi ecclesia, et, me vidente, ipse nuntius investivit eum de
plebe ista per portas et funes campanarum. Ex tunc usque modo aretina ecclesia sine
dubio tenuit istam plebem et omnes alias antefatas litigiosas plebes, et ecclesias alia
sive essent monasteria sive canonice. Si postea inde litigium fuit nescio, usque ad tempus
huius dominus papa Alexandri.
Reminiscor quod, antequam esset controversia predicta inter episcopum aretinum
G(uidonem) et episcopum senensem, audivi ab antecessoribus meis, quod ecclesia aretina
usque ad tempus illius controversie continue et sine interruptione tenuerat predictas
ecclesias litigiosas per septingentos annos quiete et pacifice. Ex quo autem restitutus
fuit episcopus G(uido) de ista plebe et aliis, ut predictum est, sunt ultra L anni.
3). Presbiter Homodei de Romena iuratus dixit: Tempore pape Paschalis secundi, cum
iam essem x annorum et nossem iam legere et cantare in antiphonario diurno et nocturno,
vidi ipsum papam Paschalem apud Camaldoli, de Lunbardia redeuntem. Is
Paschalis, ut digressive dicatur et brevi, natus fuit in provincia Galiada, et fuit de
castello quod dicitur Pieda, et habuit IIII or fratres: nomen uni Wizo, alteri
Baldus, alii
Tedericus et alii Markesellus. Credo quod Pascalis tempore aretina ecclesia possedit
omnes ecclesias, unde modo est litigium a senensi ecclesia contra eam, pacifice et in
omni quiete. Et tunc quando Paschalem papam vidi, ut dixi, aretinus episcopus erat
Gualterius, quem ego vidi. Gualtero successit G(uido) Buccatorta ab ipso Pascali factus
episcopus. Paschali successit Gelasius; cuius tempore, me sciente, nulla querela fuit de
hiis ecclesiis adversus aretinam ecclesiam. Gelasio successit Calixtus. Calixto, sicuti ferebatur,
Rome querimonia facta fuit de his litigiosis ecclesiis a senensi episcopo, nescio
quo, contra prefatum G(uidonem) aretinum episcopum. Constituit papa Calixtus ipsi aretino
episcopo, ut propter hanc causam certo die, quem sibi dedit, apostolico se presentaret
conspectui. Sed episcopus ipse G(uido) cum ivisset, ut audiebam, in Galiadam et
nequamquam ad diem sibi datam se presentasset in apostolica curia, dominus papa
Calixtus prefatarum ecclesiarum possessionem senensi episcopo concessit. Possedit, ut
memoror, ecclesias illas, quasi per novem menses et non ulterius, ut mihi videtur.
Senensi episcopo sic possessione concessa accessit, ut dicebatur, ad romanam curiam
G(uido) aretinus episcopus, et domini pape Calixti se presentavit aspectui*, petens
a domino papa, ut misericorditer sibi iustitia fieret de prefatis litigiosis ecclesiis. Dum
vixit Calixtus non obtinuit quod volebat; sed Rome remansit donec Calixto pape successit
Honorius. Aretinus episcopus G(uido) a papa Honorio super his ecclesiis iustitiam
depoposcit; qui dominus papa, nescio si presente vel absente senensi episcopo, iustitiam
Torna all'inizio