|
41
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense februario, Undecima indictione, dum petrus filius quondam sicelmanni habitator de loco
muntoro et grusa uxor eius, ut habet casus humane fragilitatis, egrotarent, quamquam in lectulo
iacerent, viverent et recte loquerentur, pro animabus eorum coram me petro iudice per hoc scriptum
iudicaverunt quod de rebus eorum fieret. Et ipse petrus dixit ipsi uxori sue dedisse ex
omnibus rebus suis integram quartam partem, quando eam sibi in coniugio sociaverat, et ex ea
genuisse sobolem boniczum nomine, quem heredem sibi instituit. Primum denique ipsi vir et uxor
iudicaverunt rolegrimo nepoti eorum unam peciam de terra in suprascripto loco muntoro ubi
banzanum dicitur, que de tribus partibus coniuncta est cum terra suprascripti rolegrimi
et de uno capite mensurata passi duodecim, de alio vero decem, et per longitudinem passi
viginti sex iusto passu hominis, ad faciendum ex ea ipse rolegrimus et eius heredes
quod voluerint. Et iudicaverunt ipsi vir et uxor in ecclesia sancte sophie, que constructa est
intra hanc civitatem secus plateam que pergit ad rotensem portam, in qua muscatus abbas
preest, integram medietatem de omnibus terris et casis et rebus stavilibus, que ipsis petro et
gruse quomodocumque fuerunt et sunt pertinentes, tam intra castellum de suprascripto loco muntoro,
quam et foris per tota fine et pertinentia et vocavula suprascripti loci extra suprascriptam
peciam cum omnibus que intra ipsam medietatem sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice
de viis, et anditis suis et cum medietate muniminibus ex eo continentibus, Ut semper sit
in potestate ipsius domni muscati et successorum eius et partis ipsius ecclesie Ad faciendum
ex eo ipse abbas et successores eius et pars iamdicte ecclesie quod voluerint, et semper illi
et illorum heredes integrum illud, qualiter in iamdicta ecclesia iudicaverunt, ipsi abbati et successoribus
eius et pars ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus et partibus. Et quando
voluerint potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. Aliam vero medietatem iudicaverunt ipsi soboli eorum
cum omnibus que intra eam sunt cunctisque eius pertinentiis et cum vice de viis et anditis
suis et cum reilqua medietate ipsorum muniminum; Ut ille et filii et filie eius, qui de legitimo
coniugio horti fuerint et ex eis legitime descendentibus haberent, et ipsi filii et filie ipsius boniczi
42
et ex eis ut dictum est descendentibus, post boniczi obitum licentiam habeant ex
eo facere quod voluerint. Et si ipse boniczus absque filiis filiabus legitimo coniugio creatis
obierit, tunc integra medietas que ei ut prefatum est iudicaverunt perveniret in potestate partis
ipsius ecclesie cum ipsis muniminibus et cum omnibus intra se habentibus et cum vice de
viis et anditis suis, Ad faciendum ex eo pars ipsius ecclesie quod voluerint. Et illi et illorum
heredes semper illud parti ipsius ecclesie defendant ab omnibus hominibus et partibus, et quando
pars ipsius ecclesie voluerit potestatem habeat illud per se defendere, qualiter voluerint. Et per
convenientiam ipsi vir et uxor, tamen ipsa uxor cum voluntate ipsius viri sui cum cuius voluntate
omnia que in hac cartula scripta et scrivenda sunt fecit, obligaverunt se et suos heredes,
si sicut superius scriptum et parti ipsius ecclesie non adimpleverint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, componere parti ipsius ecclesie centum
auri solidos constantinos, et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te romoaldum notarium
scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
| |